Charter Document - 03691026

Charter Document - 03691026


Charter Number: 03691026
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0798
Date type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 153)

Charter:

+ Dispensante ac guvernante superna clementia ego Osuulf dux pro perpetua redemptione ac salute animae meae meique conjugis Beornðryðe hanc praedictam mariscam dabo et concedo ad illam ecclesiam quae sita est in illo venerabile monasterio quod dicitur æt Liminge perpetualiter habendam et feliciter perfruendum hac vero condicione interposita ut unicuique anno post xii mensibus migrationis nostrae tempus ab illa familia æt limingge cælebretur quamdiu fides catholica in gente Anglorum perseveret cum jejunio divinisque orationibus in psalmodiis et missarum caelebrationibus sen etiam in refectione fratrum in cibo et potu juxta quod fraternitati vestrae videtur quod producere poteritis et in vesta bonitate confidimus Unaque panis cum cibo vernaculo vel paupere illius monasterii die illa tradatur hocque in posterum successoribus vestris praecipere praecamus Fraternitatem vestram superna clementia cvstodiat in aevvm