Charter Document - 03690027

Charter Document - 03690027


Charter Number: 03690027
Cartulary Title: Charters of Christ Church Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0798
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): eSawyer (S 1258)

Charter:

+ Regnante inperpetuum Deo et domino nostro Jhesu Christo Ego Athelhardus larga omnipotentis Dei gratia annuente Dorobernensis ecclesiæ metropolitanus cum prestantissimo rege nostro Cenulfo convocans universos provinciales episcopos nostros duces et abbates et cujuscunque dignitates viros ad sinodale concilium in locum qui nominatur Clovesho Ibi sollicito ab eis scrutinio quesivimus qualiter apud eos fides catholica haberetur et quomodo christiana religio exerceretur Hiis ita exquisitis una omnium voce ita responsum est Notum sit paternitati tuæ quia sicut primitus a sancta Romana et apostolica sede beatissimo papa Gregorio dirigente exarata est ita credimus et quod credimus absque ambiguitate quantum possumus exercere satagimus Postquam autem super hiis uberius tractatum est ita exorsi sumus Necessarium est fratres karissimi ecclesias Dei et venerabiles viros qui jam multo tempore terrarum dispendio et absumcione cirographorum miserabiliter laboraverant corrigere Hiis dictis prolatæ sunt inscripciones monasterii quod vocatur Coccham in medium terrarumque sibi adjacencium Quod videlicet monasterium cum omnibus ad illud pertinentibus terris rex inclitus Merciorum Athelbaldus ecclesiæ salvatoris quæ sita est in civitate Dorobernia dedit utque illius donacio perseverancior fieret ex eadem terra cespitem et cunctos libellos præmemorati cenobii per venerabilem virum Cuthbertum archiepiscopum misit et super altare salvatoris pro perpetua sua salute poni præcepit Sed post mortem præfati pontificis easdem inscripciones Dæiheah et Osber[tu]s quos idem pontifex alumnos nutrivit maligno acti spiritu furati sunt et Cenulfo regi Occidentalium Saxonum detulerunt at ille accipiens statim testimonia litterarum prædictum cenobium cum omnibus ad illud rite pertiuentibus suis usibus coaptavit neglectis prænominati archiepiscopi Cuthberti dictis et factis Item Breguuinus et Ianbertus archiepiscopi per singulas sinodos suas questi sunt de injuria ecclesiæ salvatoris illata et apud Cenulfum regem Occidentalem Saxonum et apud Offa regem Merciorum qui videlicet sæpe memoratum cenobium Coccham et alias urbes quamplurimas Cenulfo rege abstulit et imperio Merciorum subegit Tandem Cenulfus rex sera ductus penitentia telligraphia id est libellos quos a supradictis hominibus Dæiheh et Osberto injuste perceperat cum magna peccunia ecclesiæ Christi in Doroberniam remisit humi[l]lime rogans ne sub tantæ auctoritatis anathemate periclitaretur Verum rex Offa præmemoratum cenobium Coccham sicut sine litteris accepit ita quanto tempore vixit detinuit et absque litterarum testimonio suis post se heredibus reliquid Secundo autem anno regni Cenulfi facta est sinothus sicut supra est prælibatum apud Clovesho At ego Athelhardus gratia Dei Dorobernensis archiepiscopus et Cuba primicerius mecum et multi alii ex illa ecclesia Christi sapientes libellos præfati cenobii Coccham in concilium detulimus Cumque coram sinotho relicti fuissent omnium voce decretum est justum esse ut metropolis ecclesia sepe præfatum cenobium Cocham cujus inscripciones in suo gremio habebat perciperet quo sub tanto tempore tam injuste spoliata fuerat Tunc autem placuit michi Athelhardo Dei gratia archisacerdoti et Cynedrythæ abbatissæ quæ eodem tempore sepedicto cenobio præfuit a senioribus ex utralibet parte Cantia scilicet et a Bedeforde ad hoc ibidem congregatis quatinus ipsa Cynedrytha in regione Cantia daret michi pro commutacione sepe præfati cenobii terram centum et decem manensium Sexaginta cassatorum videlicet in loco qui dicitur Fleote et triginta in loco qui dicitur Teneham in tertio quoque loco ubi dicitur Cræges æuuelma viginti Quas scilicet terras olim rex Offa sibi viventi conscribere fecit suisque hereduibus post eum et post eorum cursum vitæ ecclesiæ quæ sita est apud Beodeford consignari præcepit Hoc etiam coram omni sinotho elegimus ut ipsa abbatissa a me percipiet sepe nominatum cenobium cum suis inscripcionibus et ego terras et libellos terrarum illarum quas michi in Cancia reddit ab ea acciperem quantinus nulla in posterum inter nos heredesque nostros et Offæ regis surgat contraversia Sed quod sub tam nobili sinothis testimonio inter nos confirmatum est indirupto federe servetur in perpetuum Ego quoque Athelhardus archiepiscopus concedo Cynedrithæ abbatissæ monasterium quod scitum est in loco qui dicitur Pectanege ad habendum quod michi rex pius Egfridus hereditatorio jure possidendum donavit atque conscripsit

Markups

Diplomatics Markup:




+ Regnante inperpetuum Deo et domino nostro Jhesu Christoinvocatio Ego Athelhardus larga omnipotentis Dei gratia annuente Dorobernensis ecclesiæ metropolitanuswords of disposition particulars cum prestantissimo rege nostro Cenulfo convocans universos provinciales episcopos nostros duces et abbates et cujuscunque dignitates viros ad sinodale concilium in locum qui nominatur Clovesho Ibi sollicito ab eis scrutinio quesivimus qualiter apud eos fides catholica haberetur et quomodo christiana religio exerceretur Hiis ita exquisitis una omnium voce ita responsum est Notum sit paternitati tuæ quia sicut primitus a sancta Romana et apostolica sede beatissimo papa Gregorio dirigente exarata est ita credimus et quod credimus absque ambiguitate quantum possumus exercere satagimus Postquam autem super hiis uberius tractatum est ita exorsi sumus Necessarium est fratres karissimi ecclesias Dei et venerabiles viros qui jam multo tempore terrarum dispendio et absumcione cirographorum miserabiliter laboraverant corrigere Hiis dictis prolatæ sunt inscripciones monasterii quod vocatur Coccham in medium terrarumque sibi adjacencium Quod videlicet monasterium cum omnibus ad illud pertinentibus terris rex inclitus Merciorum Athelbaldus ecclesiæ salvatoris quæ sita est in civitate Dorobernia dedit utque illius donacio perseverancior fieret ex eadem terra cespitem et cunctos libellos præmemorati cenobii per venerabilem virum Cuthbertum archiepiscopum misit et super altare salvatoris pro perpetua sua salute poni præcepit Sed post mortem præfati pontificis easdem inscripciones Dæiheah et Osber[tu]s quos idem pontifex alumnos nutrivit maligno acti spiritu furati sunt et Cenulfo regi Occidentalium Saxonum detulerunt at ille accipiens statim testimonia litterarum prædictum cenobium cum omnibus ad illud rite pertiuentibus suis usibus coaptavit neglectis prænominati archiepiscopi Cuthberti dictis et factis Item Breguuinus et Ianbertus archiepiscopi per singulas sinodos suas questi sunt de injuria ecclesiæ salvatoris illata et apud Cenulfum regem Occidentalem Saxonum et apud Offa regem Merciorum qui videlicet sæpe memoratum cenobium Coccham et alias urbes quamplurimas Cenulfo rege abstulit et imperio Merciorum subegit Tandem Cenulfus rex sera ductus penitentia telligraphia id est libellos quos a supradictis hominibus Dæiheh et Osberto injuste perceperat cum magna peccunia ecclesiæ Christi in Doroberniam remisit humi[l]lime rogans ne sub tantæ auctoritatis anathemate periclitaretur Verum rex Offa præmemoratum cenobium Coccham sicut sine litteris accepit ita quanto tempore vixit detinuit et absque litterarum testimonio suis post se heredibus reliquid Secundo autem anno regni Cenulfi facta est sinothus sicut supra est prælibatum apud Clovesho At ego Athelhardus gratia Dei Dorobernensis archiepiscopus et Cuba primicerius mecum et multi alii ex illa ecclesia Christi sapientes libellos præfati cenobii Coccham in concilium detulimus Cumque coram sinotho relicti fuissent omnium voce decretum est justum esse ut metropolis ecclesia sepe præfatum cenobium Cocham cujus inscripciones in suo gremio habebat perciperet quo sub tanto tempore tam injuste spoliata fuerat Tunc autem placuit michi Athelhardo Dei gratia archisacerdoti et Cynedrythæ abbatissæ quæ eodem tempore sepedicto cenobio præfuit a senioribus ex utralibet parte Cantia scilicet et a Bedeforde ad hoc ibidem congregatis quatinus ipsa Cynedrytha in regione Cantia daret michi pro commutacione sepe præfati cenobii terram centum et decem manensium Sexaginta cassatorum videlicet in loco qui dicitur Fleote et triginta in loco qui dicitur Teneham in tertio quoque loco ubi dicitur Cræges æuuelma viginti Quas scilicet terras olim rex Offa sibi viventi conscribere fecit suisque hereduibus post eum et post eorum cursum vitæ ecclesiæ quæ sita est apud Beodeford consignari præcepit Hoc etiam coram omni sinotho elegimus ut ipsa abbatissa a me percipiet sepe nominatum cenobium cum suis inscripcionibus et ego terras et libellos terrarum illarum quas michi in Cancia reddit ab ea acciperem quantinus nulla in posterum inter nos heredesque nostros et Offæ regis surgat contraversia Sed quod sub tam nobili sinothis testimonio inter nos confirmatum est indirupto federe servetur in perpetuum Ego quoque Athelhardus archiepiscopus concedo Cynedrithæ abbatissæ monasterium quod scitum est in loco qui dicitur Pectanege ad habendum quod michi rex pius Egfridus hereditatorio jure possidendum donavit atque conscripsit

Names Markup:



+ Regnante inperpetuum Deo et domino nostro Jhesu Christo Ego Athelhardus larga omnipotentis Dei gratia annuente Dorobernensis ecclesiæ metropolitanus cum prestantissimo rege nostro Cenulfo convocans universos provinciales episcopos nostros duces et abbates et cujuscunque dignitates viros ad sinodale concilium in locum qui nominatur Clovesho Ibi sollicito ab eis scrutinio quesivimus qualiter apud eos fides catholica haberetur et quomodo christiana religio exerceretur Hiis ita exquisitis una omnium voce ita responsum est Notum sit paternitati tuæ quia sicut primitus a sancta Romana et apostolica sede beatissimo papa Gregorio dirigente exarata est ita credimus et quod credimus absque ambiguitate quantum possumus exercere satagimus Postquam autem super hiis uberius tractatum est ita exorsi sumus Necessarium est fratres karissimi ecclesias Dei et venerabiles viros qui jam multo tempore terrarum dispendio et absumcione cirographorum miserabiliter laboraverant corrigere Hiis dictis prolatæ sunt inscripciones monasterii quod vocatur Coccham in medium terrarumque sibi adjacencium Quod videlicet monasterium cum omnibus ad illud pertinentibus terris rex inclitus Merciorum Athelbaldus ecclesiæ salvatoris quæ sita est in civitate Dorobernia dedit utque illius donacio perseverancior fieret ex eadem terra cespitem et cunctos libellos præmemorati cenobii per venerabilem virum Cuthbertum archiepiscopum misit et super altare salvatoris pro perpetua sua salute poni præcepit Sed post mortem præfati pontificis easdem inscripciones Dæiheah et Osber[tu]s quos idem pontifex alumnos nutrivit maligno acti spiritu furati sunt et Cenulfo regi Occidentalium Saxonum detulerunt at ille accipiens statim testimonia litterarum prædictum cenobium cum omnibus ad illud rite pertiuentibus suis usibus coaptavit neglectis prænominati archiepiscopi Cuthberti dictis et factis Item Breguuinus et Ianbertus archiepiscopi per singulas sinodos suas questi sunt de injuria ecclesiæ salvatoris illata et apud Cenulfum regem Occidentalem Saxonum et apud Offa regem Merciorum qui videlicet sæpe memoratum cenobium Coccham et alias urbes quamplurimas Cenulfo rege abstulit et imperio Merciorum subegit Tandem Cenulfus rex sera ductus penitentia telligraphia id est libellos quos a supradictis hominibus Dæiheh et Osberto injuste perceperat cum magna peccunia ecclesiæ Christi in Doroberniam remisit humi[l]lime rogans ne sub tantæ auctoritatis anathemate periclitaretur Verum rex Offa præmemoratum cenobium Coccham sicut sine litteris accepit ita quanto tempore vixit detinuit et absque litterarum testimonio suis post se heredibus reliquid Secundo autem anno regni Cenulfidate facta est sinothus sicut supra est prælibatum apud Clovesho At ego Athelhardus gratia Dei Dorobernensis archiepiscopus et Cuba primicerius mecum et multi alii ex illa ecclesia Christi sapientes libellos præfati cenobii Coccham in concilium detulimus Cumque coram sinotho relicti fuissent omnium voce decretum est justum esse ut metropolis ecclesia sepe præfatum cenobium Cocham cujus inscripciones in suo gremio habebat perciperet quo sub tanto tempore tam injuste spoliata fuerat Tunc autem placuit michi Athelhardo Dei gratia archisacerdoti et Cynedrythæ abbatissæ quæ eodem tempore sepedicto cenobio præfuit a senioribus ex utralibet parte Cantia scilicet et a Bedeforde ad hoc ibidem congregatis quatinus ipsa Cynedrytha in regione Cantia daret michi pro commutacione sepe præfati cenobii terram centum et decem manensium Sexaginta cassatorum videlicet in loco qui dicitur Fleote et triginta in loco qui dicitur Teneham in tertio quoque loco ubi dicitur Cræges æuuelma viginti Quas scilicet terras olim rex Offa sibi viventi conscribere fecit suisque hereduibus post eum et post eorum cursum vitæ ecclesiæ quæ sita est apud Beodeford consignari præcepit Hoc etiam coram omni sinotho elegimus ut ipsa abbatissa a me percipiet sepe nominatum cenobium cum suis inscripcionibus et ego terras et libellos terrarum illarum quas michi in Cancia reddit ab ea acciperem quantinus nulla in posterum inter nos heredesque nostros et Offæ regis surgat contraversia Sed quod sub tam nobili sinothis testimonio inter nos confirmatum est indirupto federe servetur in perpetuum Ego quoque Athelhardus archiepiscopus concedo Cynedrithæ abbatissæ monasterium quod scitum est in loco qui dicitur Pectanege ad habendum quod michi rex pius Egfridus hereditatorio jure possidendum donavit atque conscripsit