Charter Document - 03671022
| Charter Number: | 03671022 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Bishop Quivel. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Assignment |
| Date: | 1283 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Vicarius in Ecclesia Sancti [Pelynt] quam Abbas et Conventus de Newenham tenent in proprios usus et habet Literas Episcopi cum ista clausula Assignantes tibi et successoribus tuis qui pro tempore fuerint nomine dicte Vicarie totum alti legium ejusdem Ecclesie cum omnibus proventibus et pertinenciis suis una cum tota terra et domibus Sanctuarii ipsius Ecclesie excepta dumtaxat decima garbarum tocius parochie quam in usus dictorum Religiosorum cedere volumus integre et quiete Volumus eciam et tenore Presencium ordinamus quod tu et successores tui omnia onera ejusdem Ecclesie que tamen ad ipsos parochianos non pertinent quocumque nomine censeantur vestris sumptibus subportetis et penitus agnoscatis ita quod dicti Religiosi ab omni onere dictam Ecclesiam quomodocumque et qualitercumque contingente penitus existant liberi et immunes Datum apud Sanctum Germanum vij Idus Marcii Anno Domini MCCLXXX tercio et Consecracionis nostre quarto
