Charter Document - 03671009
| Charter Number: | 03671009 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Bishop Quivel. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Papal |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1257 |
| Date type: | Internal, Calendar, Papal |
| Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Alexander Episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Abbati Cistercii ejusdemque Coabbatibus et Conventibus universis Cisterciensis Ordinis salutem et Apostolicam Benediccionem Cum felicis recordacionis Innocencius Papa Predecessor noster olim duxerit statuendum ut exempti quantacumque gaudeant libertate nihilominus tamen racione delicti seu contractus aut rei de qua contra ipsos agitur rite possent coram Locorum Ordinariis conveniri et illi quoad hoc suam in ipsos jurisdiccionem prout jus exigit exercere vos dubitantes ne per Constitucionem hujusmodi libertatibus et immunitatibus vobis et Ordini vestro per Privilegia et Indulgencias ab Apostolica Sede concessis prejudicare valeat nobis humiliter supplicastis ut providere super hoc indemnitati vestre sollicitudine procuraremus Quia vero ejusdem Ordinis Sacra Religio sic vos apud nos dignos favore constituit ut nobis votivum existat vos ab omnibus per que vobis possent provenire dispendia immunes libenti animo preservare auctoritate vobis Presencium indulgemus ut occasione Constitucionis hujusmodi nullum eisdem libertatibus et immunitatibus inposterum prejudicium generetur Nulli ergo [] Quisquis autem [] Datum Viterbii x Kalendas Novembris Pontificatus nostri Anno Tercio
