Charter Document - 03670028

Charter Document - 03670028


Charter Number: 03670028
Cartulary Title: The Register of Bishop Quivel.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1288
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Maisent in elemosinam perpetuam donavi et concessi pro salute anime mee et Viri mei Willelmi Benun et pro salute anime Filie mee Mirabel et pro salute animarum Parentum meorum jus Advocacionis Ecclesie Omnium Sanctorum de Racheneford Monasterio Sancti Nicholai de Exonia et pauperibus qui habitant in Hospitali apud Jorlesbyri in eadem Civitate ita quod Monachi beneficiorum illius Ecclesie dimidiam marcam habeant et pauperes predicti dimidiam Hanc autem donacionem ut firma et inconcussa permaneat hac presenti Carta mea et sigillo meo confirmo Hujus rei hii sunt testes Willelmus de Ju Radulphus [Tregrisiow] Decanus Christoferus presbiter Jordanus presbiter Ricardus Trenchard Robertus Scurlepi Willelmus de Hochesham Willelmus le Peitevin et alii multi