Charter Document - 03670021

Charter Document - 03670021


Charter Number: 03670021
Cartulary Title: The Register of Bishop Quivel.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1286
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis Sancte Matris Ecclesie filiis ad quorum noticiam presens Pagina pervenerit Petrus miseracione Divina Exoniensis Episcopus salutem eternam in Domino Noverit Universitas vestra quod cum Philippus de Harwodetone aliquando Rector Ecclesie de Bickebiri suis Literis Patentibus nobis significaret quod tot erat morbis depressus senioque confractus quod sensit se omnino insufficientem ad regimen animarum Parochianorum Ecclesie antedicte sponte pure et absolute eisdem Literis Ecclesiam ipsam in manus nostras resignans ac Willelmus de Bikebiri Miles ejusdem Ecclesie verus Patronus Magistrum Radulphum de Bykebiri nobis presentaret ad eandem factaque inde Inquisicione ut decuit diligenti licet Inquisicio supradictis Literis ipsius Philippi satis concordaret quia tamen senes consueverunt aliquando in factis suis instabiles esse vacillantes eundem Philippum fecimus per Magistrum David de Moltone clericum nostrum personaliter examinari quem in pristina voluntate perseverantem inveniens nobis hoc suis Literis significavit Ceterum quia super debilitate ac impotencia ipsius pietate magna commota sunt viscera nostra ut impotens non mendicet ad instantem Peticionem ipsius Patroni et de expresso consensu Presentati de consensu eciam ipsius Philippi Patentibus Literis eorundem nobis inde confectis diligenti super hoc habito tractatu consideratis universis que in hac parte fuerant consideranda habita super hoc deliberacione pleniori accedente ad hoc expresso consensu Decani et Capituli Exoniensis inter predictos Philippum et Radulphum duximus ordinandum in hunc modum videlicet quod idem Magister Radulphus admittatur Rector ad Ecclesiam predictam de Bykebiri et cum subdyaconus ordinatus fuerit cura animarum sibi cum Institucione canonica committatur custodia et possessione ejusdem Ecclesie de gracia nostra apud eum usque ad proximos Ordines remanente Ordinamus insuper quod super memoratus Philippus habeat annuatim quoad vixerit nomine puri simplicis et perpetui Beneficii de bonis ejusdem Ecclesie viginti marcata decimarum garbarum scilicet omnes majores decimas de la Comereuwe de la Wartha de Southestone de Tuffelonde et de Nottedowene per eundem Philippum vel Procuratorem suum quemcumque ydoneum in hac parte ordinaverit percipiendas et in usus ejusdem Philippi quoad vixerit convertendas sine omni cura et onere ordinario Ipso vero Philippo in fata decedente volumus et ordinamus quod Porcio ejusdem Philippi ad predictum Magistrum Radulphum vel qui tunc Rector Ecclesie de Bykebiri fuerit libere inconsulto et irrequisito quolibet revertatur In cujus rei testimonium presens Scriptum munimine sigilli nostri roboravimus et ad majorem nobis fidem inde faciendam sigillum Decani et Capituli Exoniensis necnon sigilla Rectoris Patroni et Magistri Radulphi de Bykebiri sunt appensa Datum Exonie die Lune proxima post Festum Sancti Andree Apostoli Anno Domini MCC octogesimo sexto et Consecracionis nostre sexto