Charter Document - 03670020

Charter Document - 03670020


Charter Number: 03670020
Cartulary Title: The Register of Bishop Quivel.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili in Christo Patri et Domino Petro Dei gracia Exoniensi Episcopo Officialis Curie Cantuariensis salutem et tanto Patri reverenciam in Domino genu flexam Sua nobis Jacobus de Placenciis Rector Ecclesie de Berri Neyberd Exoniensis Dioecesis Peticione monstravit quod cum ipse eandem Ecclesiam suam fuisset et sit canonice assecutus et eandem per non modica tempora pacifice possedisset et quiete et adhuc possideat in presenti Johannes tamen de Exonia clericus falso et maliciose confingens dictam Ecclesiam de Berri Neyberd esse vacantem cum non vacaret a Religiosis viris Priore et Conventu de Lewes qui se dicunt ejusdem Ecclesie Patronos ad eandem Ecclesiam vobis ut dicitur de facto se procuravit presentari idemque Jacobus metuens sibi ex hiis et aliis causis verisimilibus et probabilibus conjecturis per vos posse in futurum prejudicium generari ne vos eundem Johannem ad eandem Ecclesiam ad mitteretis seu Literas super eadem Ecclesia Inquisitoris ipso non vocato faceretis seu fieri permitteretis Sedem Apostolicam et pro tuicione Sedem Cantuariensem legitime ut asserit provocavit seu appellavit set vos hujusmodi Provocacione seu Appellacione non obstante eidem Johanni Literas vestras Inquisitoris super eadem Ecclesia dicto Jacobo vero ejusdem Ecclesie Rectore ut asserit non vocato cujus intererat prout dicitur nec per contumaciam absente concessistis seu inquiri demandastis in ejusdem Jacobi prejudicium dampnum non modicum et gravamen Unde idem Jacobus senciens ex hiis per vos indebite se gravari Sedem Apostolicam et pro tuicione Sedem Cantuariensem legitime ut asserit appellavit Quocirca vobis inhibemus et per vos ceteris omnibus quibus Jus exigit inhiberi ne pendente in Curia Cantuariensi hujusmodi tuitorne Appellacionis negocio aliquid hac occasione attemptetis seu attemptari faciatis in Partis prejudicium appellantis quominus liberam habeat prosecucionem Apellacionis sue prout justum fuerit utrinque Citetis eciam seu citari faciatis peremptorie Partem Appellatam quod compareat coram nobis vel Commissario nostro in Ecclesia Beate Marie de Arcubus Londoniis tercio Die Juridico post Dominicam qua cantatur Misericordias Domini factura et receptura super premissis quod postulaverit ordo juris et parata ad procedendum in principali si sibi viderit expedire de die vero recepcionis Presencium et quod super premissis feceritis nobis vel Commissario nostro dictis die et loco constare faciatis per Literas vestras Patentes harum seriem continentes Datum apud Holingeburne nono Kalendas Aprilis Anno Domini MCCLXXX tercio