Charter Document - 03670016

Charter Document - 03670016


Charter Number: 03670016
Cartulary Title: The Register of Bishop Quivel.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1283
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes Literas inspecturis Petrus miseracione Divina Exoniensis Episcopus salutem in Domino sempiternam Plantacionem laudabilem quam in orto Dei Genetricisque sue necnon gloriosi Martiris et Pontificis Thome apud Glasneyam inchoavit et quasi consummavit recolende memorie W[alterus] Predecessor noster cupientes successibus felicibus irrigari ut Eo donante Qui ad omne opus bonum incrementum tribuit profernt fructus bonos spiritualem eidem juxta ejusdem Predecessoris nostri conceptum licet non perfectum propositum Prepositum deputandum duximus ortolanum agricolam seu colonum provisurum et acturum cum Dei adjutorio ne plantacionem hujusmodi dissipet vel conterat novella propago aut succrescentes surculi frondescentes in vetitum impedimentum quodcumque prestent fructui memorato Laudabile igitur dicti Predecessoris propositum laudabiliter prosequi satagentes considerantes quod Ecclesia in supradicto loco fundata non modicum distat ab Exoniensi Ecclesia sponsa nostra ob quod regimini et correccioni ipsius Nos et Successores nostri personaliter minus possumus providere de assensu Capituli nostri Exoniensis Prepositum ibi perpetuo duximus ordinandum qui per Nos et Successores nostros preficiendus in ipsa Ecclesia juramento astrictus corporaliter prestito in Ordine Sacerdocii constitutus per duas partes anni continue vel interpolatim residenciam faciat personalem habiturus et exerciturus in omnes Canonicos et Clericos Ecclesie memorate jurisdiccionem et alia que ad correccionem morum pertinent et regimen animarum prout habet in Canonicos et Clericos Exoniensis Ecclesie Decanus ejusdem ut juxta possibilitatis sue modulum sequatur Filia Matrem suam presertim cum sepe dictus Predecessor in prima fundacione ipsius Ecclesie de Glasneya sic duxerit ordinandum meditantes autem profundius ne memorata Plantacio in hac sua novitate prius quam radices inserit altiores adversancium ut fieri assolet concutiatur insultamus aut hostium carnalium seu spiritualium insidiis molestetur Consideratis Domini Willelmi de Bodrigan quoad genus nobilitate et amicorum potencia et quod majus est conversacione laudabili necnon morum probitate multimoda ipsum in Prepositum prefecimus Ecclesie memorate assignantes eidem in nostra persona propria principalia in Choro stallum et in Capitulo sessionem Et quoniam ut scriptum est os bovi trituranti nullatenus est alligandum et ei tribuenda merito sunt temporalia qui spiritualia seminat predicto Willelmo Preposito et successoribus suis ac Prepositure antedicte Ecclesiam Sancti Probi que ex donacione nostra existit cujusque Rector quasdam Porciones ipsius Ecclesie Prebendas vocatas conferre solebat cum Prebendis ipsis quam primum vacaverint omnibusque aliis ipsius Ecclesie proventibus et pertinenciis una cum domibus quas inhabitavit Dominus Rogerus de Sancto Constantino aliquando Canonicus Ecclesie de Glasneya supradicte quousque meliores et apciores domos prebendales ibidem vacaverint quas idem Prepositus duxerit acceptandas excepta Vicaria quam in infrascriptis Porcionibus consistere volumus perpetuo duximus adnectendam Volumus autem Vicariam predictam consistere in toto alta legio Matricis Ecclesie predicte et Capellarum ejusdem ac eciam Prebendarum cum eas vacare contigerit habebit eciam idem Vicarius domum cum terra ad eandem pertinente quam primum vacaverint que nunc sunt Magistri Nicholai de Peyntone et que locari consueverant conventionalis pro quatuor solidis annuatim habebit insuper communam pasture in vasto Ville Sancti Probi ad sexaginta oves et duodecim animalia Et ipse Vicarius per se et alios duos capellanos suis sumptibus sustentandos deserviet predicte Matrici Ecclesie et suis Capellis in Divinis Officiis prout antiquitus fieri consuevit Sustinebit eciam predictus Vicarius omnia onera dictarum Ecclesie et Capellarum debita et consueta exceptis oneribus ad ipsos parochianos pertinentibus Hanc igitur Ordinacionem facimus salva Episcopali et Ecclesie nostre Exoniensis in omnibus dignitate In cujus rei testimonium sigillum nostrum una cum sigillo Capituli nostri Presentibus est appensum Datum in Capitulo nostro Exoniensi xv Kalendas Maii Anno Domini Millesimo ducentesimo octogesimo tercio et Consecracionis nostre tercio