Charter Document - 03670005

Charter Document - 03670005


Charter Number: 03670005
Cartulary Title: The Register of Bishop Quivel.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est Finalis Concordia facta in Curia Domini Regis apud Westmonasterium a Die Sancti Michaelis in tres septimanas Anno Regni Regis Johannis iiij coram G[alfrido] Filio Petri Ricardo de Hore Godefrido de Insula Waltero de Erepingham Justiciariis et aliis Baronibus Domini Regis tunc ibidem presentibus inter Johannem le Sor petentem per Osbertum filium suum positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Henricum Episcopum Exoniensem tenentem de Advocacione Ecclesie de Sancto Justo unde recognicio ultime presentacionis sum monita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Episcopus recognovit Advocacionem predicte Ecclesie cum pertinenciis esse jus et hereditatem ipsius Johannis salva tamen annua Pensione xxx solidorum que remanet Ecclesie Sancti Petri de Exonia inperpetuum scilicet ad Pascha xv solidis et ad Festum Sancti Michaelis xv solidis et salva una marca argenti annuatim Ecclesie de Plymptonia reddenda ad Festum Michaelis