Charter Document - 03670004
| Charter Number: | 03670004 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Bishop Quivel. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1280 - 1291 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum certum sit pro Omnipotente Deo laborantibus ineffabilia Eterni Regni premia reservari nobis tamen eis necesse est honorum beneficia tribuere ut in Spiritualis Operis studio ex remuneracione velint multiplicius insudare Et quia nova Anglorum Ecclesia ad Omnipotentis Dei graciam eodem Domino largiente et te laborante perducta est usum tibi Pallii in ea ad sola Missarum Sollempnia agenda concedimus ita ut Loca singula duodecim Episcopos ordines qui tue subjaceant dicioni qualiter Londoniensis Civitatis Episcopus semper impostorum a Synodo propria debeat consecrari atque honoris Pallium ab hac Sancte et Apostolica cui Deo Auctore deservio Sede percipiat Ad Eboracam vero Civitatem te volumus mittere quem ipse judicaveris ordinandum ita ut si eadem Civitas cum finitimis Locis Verbum Dei receperit ipse quoque duodecim Episcopos ordinet et Metropolitano honore perfruatur quia ei quoque si vita comes fuerit Pallium tribuere Domino favente disponimus quem tamen tue Fraternitatis volumus disposicioni subjacere Post obitum vero tuum ita Episcopis quos ordinaverit presit ut Londoniensis Episcopi nullo modo dicioni subjaceat Sit vero inter Londonie et Eborache Civitatis Episcopos impostorum honoris ista distinccio ut ipse prior habeatur qui prius fuerit ordinatus communi autem consilio et concordi accione queque erunt pro Christi zelo agenda disponant unanimiter recta senciant et ea que senserint non sibimet discrepando perficiant Tua vero Fraternitas solum Episcopos quos ordinaveris neque hos tantummodo qui per Eborache Episcopum [fue]rint ordinati set eciam omnes Britannie sacerdotes habeat Deo Domino nostro Iesu Christo Auctore subjectos quatinus ex lingua et vita tue Sanctitatis et recte credendi et bene vivendi formam percipiant atque Officium suum fide ac moribus exequentes ad Celestia cum Dominus voluerit Regna pertingant
