Charter Document - 03670001

Charter Document - 03670001


Charter Number: 03670001
Cartulary Title: The Register of Bishop Quivel.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1280
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis ad quos presentes Litere pervenerint Petrus miseracione Divina Exoniensis Episcopus salutem in omnium Salvatore Noverit Universitas vestra nos teneri Rogero de Derteforde Canonico Exoniensi et Magistro Gervasio de Cryditone ac ceteris coexecutoribus Testamenti bone memorie Walteri Predecessoris nostri in centum triginta sex libris xiij solidis et iiij denariis sterlingorum pro toto blado quod erat dicti defuncti apud Chuddeham [Thorneye] et Fardone de proximo autumno preterito nobis per eosdem Executores vendito et liberato Quas quidem cxxxvj libras xiij solidos et iiij denarios eisdem solvere promittimus et tenemur in Quintana Festi Sancti Michaelis proximo venturi absque contradiccione qualibet et dilacione ulteriori Ut autem dictis Executoribus plenius super hoc caveatur volumus quod de dicto blado nichil ad manus nostras vel nostrorum perveniat excepto semine ad terras nostras in illis Partibus seminandas et liberacione necessaria serviencium set totum prout magis fuerit expediens vendatur et pecunia inde proveniens ad nostram in hac parte liberacionem dictis Executoribus persolvatur Et si forte hujusmodi pecunia ad solucionem dictarum centum xxxvj [librarum] xiij solidorum iiij denariorum non sufficiat volumus quod de redditu nostro in Partibus illis ac aliunde si fuerit necesse de nostro quod defuerit suppleatur Ad que omnia fideliter observanda obligamus nos Ecclesiam nostram et Successores nostros et omnia bona nostra Executoribus supradictis subicientes nos specialiter jurisdiccioni et cohercioni Domini Cantuariensis Archiepiscopi ut nos ad observacionem premissorum una cum dampnis et expensis si qua forte occasione defectus nostri in hac parte incurrerint Executores predicti per quamcumque Censuram Ecclesiasticam absque strepitu judiciali compellat In cujus rei testimonium sigillum Decani et Capituli nostri Exoniensis qui se ad omnia premissa similiter nobiscum principaliter obligarunt una cum nostro apponi procuravimus huic Scripto Datum Exonie vj Kalendas Marcii Anno Gracie MCC octogesimo et Consecracicnis nostre primo