Charter Document - 03660192
| Charter Number: | 03660192 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1270 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Sancte Matris Ecclesie filiis presencium seriem Literarum visuris vel audituris Walterus miseracione Divina Exoniensis Episcopus salutem in Vero salutari Quia non nunquam in diversis Locis Cultus Divinus propter facultatum tenuitatem diminuitur et aliquando non sine multarum animarum periculo dampnabiliter negligitur et quod deterius est in totum deperit et adnullatur nos juxta Officii nostri debitum hujusmodi periculis obviare et studio vigilanti animarum saluti prospicere cupientes obvencionum et facultatum ad Ecclesiam de Uppetone Hyliun et Capellam de Crydie Wiger spectancium exilitate considerata et pensata Domini Johannis Wyger earundem Ecclesie et Capelle veri Patroni assensu accedente Capellam ipsam cum suis pertinenciis salvo jure et subjeccione debita Ecclesie Crydetonie in eadem predicte Ecclesie de Uppetone Hyliun annectimus et annectendo ordinamus et statuimus quod ejusdem Ecclesie per hanc nostram Ordinacionem et Capelle predicte annexionem salubriter adaucte de cetero unus sit Rector plebis utriusque videlicet parochianorum Ecclesie et Capelle ante dictarum curam habens et gerens qui per ydoneos Ministros omnibus diebus mundi adeo plenaria sicut preteritis temporibus fieri consuevit in eisdem Ecclesia et Capella Divina faciat celebrari et omnia onera ad ipsas spectancia sustineat et fideliter agnoscat In cujus rei testimonium [] Datum apud Nywenham die Mercurii proxima ante Festum Sancti Laurencii anno domini MCCLXX
