Charter Document - 03660184
| Charter Number: | 03660184 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1271 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi Fidelibus ad quos presens Scriptum pervenerit Walterus miseracione Divina Exoniensis Episcopus salutem in Domino Noveritis quod cum Adam de Clochalle et Cristiana uxor ejus terram quam idem Adam tenuit in Insula de Thornaye nobis totaliter sine ullo retene mento vendiderint et nos seisiverint de eadem et Dominus Willelmus Aguylon ipsam terram tenuerit de eodem Adam ad Terminum decem annorum de quibus adhuc septem anni sunt venturi quos quidem septem annos idem Dominus Willelmus nobis remisit et quietos clamavit pro triginta et quinque marcis quas eidem Domino Willelmo per manibus solvimus nos tenore Presencium pro nobis et Successoribus nostris con cedimus et voluimus quod fructus proximo sequentis autumni quarumdam acrarum quas ante confeccionem Presencium seminaverat licite libere et sine impedimento nostro vel nostrorum colligere et adunare possit ac pro voluntate sua de eisdem disponere cum tempus advenerit colleccionis Datum apud Chuddeham in crastino Sancti Leonardi anno domini MCCLXXJ
