Charter Document - 03660179
| Charter Number: | 03660179 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Renunciation |
| Date: | 1271 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo Patri in Christo Domino Waltero Dei gracia Domino Exoniensi Episcopo Magister Rogerus de Campedene clericus salutem cum omni reverencia et honore Canonicatum et Prebendam Exoniensis Ecclesie per mortem bone memorie Magistri Ricardi de Sancto Gorono vacantem quos mihi a Sede Apostolica per pie recordacionis Clementem Summum Pontificem asserebam esse collatos una cum omni jure quod in eisdem et eorumdem pertinenciis habebam vel habere poteram si tamen aliquod jus ex hujusmodi Collacione competebat aut competere potuisset ex certa sciencia libere sponte absolute simpliciter in manus Sanctitatis vestre resigno ac Literis Collatoriis Confirmatoriis et Executoriis ac aliis dictam Collacionem contingentibus renuncio in forma superius notata In cujus rei testimonium presentibus Literis sigillum meum apposui et ad majorem premissorum evidenciam sigillum Domini Abbatis de Winchecumbe Presentibus procuravi apponendum Datum [] Londoniis die Lune proxima post Festum Sancti Barnabe Apostoli Anno Domini MCC Septuagesimo primo
