Charter Document - 03660161
| Charter Number: | 03660161 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus Dei gracia Exoniensis Episcopus dilectis filiis Preposito de Glasneya Officiali Cornubiensi et Magistro Thome de Boclonde Canonico Cridetonensi salutem graciam et benediccionem Officii nostri debitum animarum saluti invigilare tenetur subditorum et si Sacra doceat Pagina ita magnum ut parvum debere judicari quia tamen inter lepram et lepram distinguere pertinet ad Officium Pontificale debilibus senibus et miserabilibus personis ac sub patria et dominica potestate constitutis subveniendum est equitate suadente Sane quia nonnulle supranominate persone Comitatus Cornubie dehonestacionis Clericorum olim facte apud Sanctum Alunum et in Parco nostro de Gargaul interfuerunt et dehonestat oribus hujusmodi citra manuum injeccionem comitivam fecerunt jussi aut forsitan coacti ut accepimus ac quedam ex consimilibus personis conspiracioni contra nos et Ecclesiam nostram ac Clerum inite consenserunt quedam vero cum excommunicatis licet non in crimine alias tamen de facto communicarunt propter que non est dubium eos in Sentenciam Excommunicacionis incidisse salutem animarum subditorum nostrorum ardencius zelantes ut omnes debiles senes et miserabiles personas seu sub patris aut domini potestate constitutas dicti Comitatus qui jussi aut coacti non spontanee prefate dehonestacionis in forma predicta interfuerunt item omnes illos qui predicte conspiracioni inviti non voluntarie consenserunt necnon et omnes illos qui cum excommunicatis non tamen in crimine communicarunt consideratis singulorum condicionibus et recepta ab eis satisfaccione competenti ne nimis graventur absolvendi in forma juris plenam vobis Metropolitica et nostra potestate concedimus facultatem dummodo salutarem penitenciam sibi a nobis injunctam reverenter suscipere et peragere sacramentum prestiterint corporale Si quos vero in predictis Articulis vel eorum aliquo per Inquisicionem vel alias canonice culpabiles inveneritis illos moneatis et cum effectu inducatis ut ad gremium Ecclesie redeant et de commissis satisfaciant competenter Alioquin ipsos excommunicatos nominatim per totam Cornubiam usque ad satisfaccionem condignam publice et sollempniter nunciari faciatis Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse vos Fili Officialis cum eorum altero premissa exequamini Datum apud Cridetone feria tercia in Ebdomada Pasche Consecracionis nostre Anno xviij
