Charter Document - 03660160

Charter Document - 03660160


Charter Number: 03660160
Cartulary Title: The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Walterus [] dilectis filiis Preposito de Glasneye et Officiali Archidiaconi Cornubie salutem graciam et benediccionem Monicionibus a paciente incognitis ipsum ad interitum de facili trahit repentinum Cum igitur nonnulli subditi nostri Archidiaconatus Cornubie quorum nomina adhuc ignorantur preter eos qui nominatim sunt convicti illicita sibi licere credentes comitivam audaciam majorem delinquendi sacrilegis illis qui in Magistrum Jordanum olim Archidiaconum Cornubie et alias Ecclesiasticas Personas apud Sanctum Alunum et in Parco de Gargaul manus injecerunt temere violentas habitum clericalem quem gestabant dehonestarunt equos eorum quosdam macularunt quosdam occiderunt ac alia enormia ibidem commiserunt item capcioni Officialis nostri et appellacioni de felonia contra eum conficte necnon conspiracioni contra nos et Ecclesiam nostram concepte consensum consilium auxilium et favorem prestiterunt item in Maneriis et Libertatibus nostris dampna gravia et intolerabilia nobis intulerunt in animarum suarum periculum et prejudicium et gravamen Ecclesiastice libertatis propter quod in Excommunicacionis Sentenciam ipso facto inciderunt et auctoritate Apostolica ac Domini Cantuariensis Archiepiscopi denunciari existunt in genere sic ligati Nos salutem animarum subditorum eorundem zelantes ut tenemur vobis mandamus in virtute obediencie firmiter injungentes quatinus statim receptis Presentibus postpositis negociis universis convocatis ad hoc specialiter Capitulis in singulis Decanatibus diligentem faciatis Inquisicionem qui super premissis Articulis vel eorum aliquo culpabiles existant ut sic saluti animarum suarum mederi valeamus instructi Inquirant insuper qui cum nominatim excommunicatis post factam denunciacionem Canonicam communicarunt Et qualiter mandatum nostrum fueritis executi per Literas vestras Patentes harum seriem continentes una cum Inquisicione vestra sigillis vestris signata citra mediam Quadragesimam nos reddatis cerciores [] Datum apud Clyst die Veneris proxima post Cineres anno domini MCCLXX quarto