Charter Document - 03660155

Charter Document - 03660155


Charter Number: 03660155
Cartulary Title: The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appointment
Date: 1270
Date type: Internal, Episcopal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes [] salutem Noveritis quod nos damus et concedimus liberam potestatem Magistro Aluredo Milonis clerico latori Presencium et eundem Magistrum Procuratorem nostrum constituimus ad contrahendum mutuum in Curia Romana cum quibuscumque mercatoribus usque ad quantitatem centum librarum sterlingorum pro nostris et Ecclesie nostre negociis in eadem Curia expediendis et ad obligandum nos bona nostra mobilia et immobilia Ecclesiam nostram et Successores nostros mercatoribus cum quibus dictum mutuum contraxerit ad solucionem dictarum c librarum tempore et loco quos eisdem mercatoribus assignaverit ita tamen quod dictum mutuum fiat de consilio Venerabilium Patrum Dominorum nostrorum Portuiensis et Sancte Ruffine Episcopi et Ottobonus Sancti Adriani Diaconi Cardinalis vel alterius eorum ratum et gratum habentes quicquid dictus Magister in premissis nomine nostro duxerit faciendum In cujus rei [] Datum die Sancte Agathe Virginia Consecracionis nostre Anno duodecimo