Charter Document - 03660154
| Charter Number: | 03660154 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Appointment |
| Date: | 1270 |
| Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes Literas inspecturis Walterus miseracione Divina Exoniensis Episcopus salutem in Domino sempiternam Ad Universitatis vestre noticiam tenore Presencium volumus pervenire quod nos dilectum in Christo filium Magistrum Nicholaum de Honetone clericum Procuratorem nostrum in Curia Romana ad impetrandum contradicendum et cetera faciendum que premissis incumbunt adempta ei specialiter contrahendi mutuum potestate Scriptis presentibus facimus constituimus et ordinamus dantes eidem Nicholao in animam nostram jurandi cum opus fuerit et Procuratorem unum vel plures loco nostro et suo cum expedire viderit substituendi liberam facultatem omnia et singula tempore priora Procuratoria nostra quibuscumque personis commissa expresse revocando In quorum testimonium et fidem [] Datum apud Crydetone die Martis proxima post Festum Purificacionis Beate Marie Consecracionis nostre Anno duodecimo
