Charter Document - 03660149

Charter Document - 03660149


Charter Number: 03660149
Cartulary Title: The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Relaxation
Date: 1266
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis [] salutem [] Noverit Universitas vestra quod cum Prior et Conventus Plymptonie pro divereis injuriis contumaciis et offensis in centum marcis sterlingorum de quibus quinquaginta marcas recepimus per Literas suas Patentes nobis tenerentur nos Monasterii eorundem statum considerantes exaccionem seu peticionem residui dictarum centum marcarum cum voluerimus nobis in vita nostra solvendi in respectum posuimus ita quidem quod si dicto residuo non soluto vel exacto humanitus de nobis contigerit quod dicti Prior et Conventus ab hujusmodi residuo quod ex tunc eisdem remittimus quieti existant Literis predictis Obligatoriis quocumque locorum vel penes quoscumque reperte fuerint viribus in totum carentibus Datum apud Crydetone Die Epiphanie Domini Anno domini MCCLXV