Charter Document - 03660138
| Charter Number: | 03660138 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1279 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Frater [Johannes] miseracione Divina Cantuariensis Archiepiscopus tocius Anglie Primas dilectis sibi in Christo Cancellario et Universitati Magistrorum et Scolarium Oxonie Lincolnensis Dioecesis salutem graciam et benediccionem Querentes in agro Scholastice Discipline Sciencie margaritam non inmerito quo possimus favore prosequimur eaque libenter eis concedimus per que materia summota gravaminis ipsorum status tranquillitas prosperetur Hinc est quod vestris devotis precibus inclinati personas vestras cum omnibus bonis ad vos communiter pertinentibus que presenciarum racionabiliter possidetis aut in futurum justis modis prestante Domino poteritis adipisci sub nostra proteccione suscipimus Specialiter autem libertates et immunitates ab Episcopis Regibus Magnatibus et aliis Christi Fidelibus vobis rite concessas sicut ea omnia juste et racionabiliter optinetis vobis et per vos vestris successoribus de Fratrum nostrorum unanimi et expresso consensu auctoritate Presencium confirmamus et presentis Scripti patrocinio communimus Ad hec quia intelleximus quod non nulli proprie salutis immemores cum propter delicta in Universitate Oxoniensi perpetrata Suspensionis vel Excommunicacionis Sentenciis per Cancellarium Universitatis ipsius vel Judices inferiores deputatos ab eo vel per ipsum Cancellarium una cum tota Universitate quandoque solorum regencium quandoque regencium et non regencium fuerint innodati a vobis et a vestra jurisdiccione recedunt claves Ecclesie temere contempnendo ut dicte Sentencie robur optineant firmitatis quociens nos vel Fratres nostri super hoc a vobis legitime fuerimus requisiti quod per nos vel Fratres nostros vel eorum Officiales in nostra Provincia execucioni demandentur de expresso et unanimi consensu Fratrum nostrorum vobis tenore Presencium indulgemus Volentes insuper tranquillitati vestre uberius providere ut vestra Communitas in futurum in statu prospero et tranquillo valeat gubernari vobis concedimus et de expresso et unanimi consensu Fratrum nostrorum ordinamus et statuimus ut si qui clerici in nostra Provincia beneficiati die aut nocte inventi fuerint in pacis perturbacionem arma deferentes vel tranquillitatem ipsius Universitatis per modum alium perturbantes et super hoc convicti fuerint legitime seu per eorum fugam presumptive confessi quod eorum Beneficia in manibus Prelatorum suorum ad denunciacionem Cancellarii faciendam ipsis Episcopis sub ipsius Universitatis sigillo communi per triennium sequestrentur et de fructibus Beneficiorum hujusmodi percipiendis interim vel perceptis leso vel lesis per convictos vel confessos aut fugitivos hujusmodi legitime satisfiat Quod si Beneficium Ecclesiasticum non habuerint per quinquennium ad recepcionem Beneficiorum Ecclesiasticorum inhabiles habeantur nisi lesis ab eisdem interim satisfecerint competenter et graciam Universitatis meruerint optinere fama eorum nihilominus post satisfaccionem integra conservata In quorum omnium testimonium sigillum nostrum una cum sigillis Fratrum nostrorum presencium huic Scripto est appensum Datum in Concilio nostro apud Radinge ij Kalendas Augusti Anno Gracie MCC Septuagesimo nono
