Charter Document - 03660135
| Charter Number: | 03660135 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1274 |
| Date type: | Internal, Episcopal, Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus [] Magistro Johanni de Esse Officiali nostro salutem graciam et benediccionem Quia hac instanti die Sabbati in crastino Sancti Matthei Apostoli et Evangeliste in Parochiali Ecclesia Sancti Petri de Tuvertone annuente Domino Ordines proponimus celebrare vobis mandamus quod omnes Beneficiatos Exoniensis Totoniensis et Barnastapoliensis Archidiaconatum citra Ordinem Presbiteratus existentes peremptorie citetis quod dictis die et loco purgata consciencia se representent Ordinem quem Beneficiorum suorum cura requirit devote recepturi hoc idem Religiosorum Virorum Prelatis Archidiaconatum predictorum dumtaxat intimantes Datum apud Horsleghe in Octavis Assumpcionis Beate Virginis Marie Consecracionis Nostre Anno septimo decimo
