Charter Document - 03660133
| Charter Number: | 03660133 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1266 - 1275 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Henricus de Esse filius Domine Johanne Buzim dedi et concessi et hac presenti Carta mea confirmavi Venerabili Patri Domino Waltero Exoniensi Episcopo totam terciam partem tocius Manerii de Minstre quam quidem partem habui de dono predicte Johanne Matris mee et preterea quindecim acras Anglicanas quas habui de dono ejusdem Johanne simul cum Capitali Mansione et cum reditibus homagiis wardis releviis et askaetis tam liberorum quam aliorum hominum ad dictam terram pertinentibus in sicco et humido in aquis et piscariis et in omnibus locis ad dictam terram pertinentibus sine aliquo retene mento mihi vel heredibus meis tenendam et habendam dicto Waltero et Successoribus suis vel cuicumque assignare appropriare voluerit vel legare in quocumque statu fuerit jure hereditario inperpetuum sicut illam que est de feodo suo Et ego Henricus et heredes mei tenemur warantizare dicto Waltero et assignatis et Successoribus suis et legatariis totam prefatam terram cum omnibus pertinenciis suis contra omnes homines et feminas inperpetuum Et pro hac donacione warantizacione dedit mihi dictus Walterus viginti et unam marcas per manibus Et quod ratum et stabile permaneat inperpetuum presenti Carte sigillum meum apposui hiis Testibus Dominis Radulpho de Arundel Alexandro de Ockestone Johanne Wyger Willelmo de Roscrou Ricardo Tregoc Radulpho de Rosmeryn Willemo de Pennant et aliis
