Charter Document - 03660129

Charter Document - 03660129


Charter Number: 03660129
Cartulary Title: The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Protection
Date: 1225 - 1272
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ricardus Comes Cornubie et Pictavie Vicecomiti et omnibus Ballivis Cornubie salutem Sciatis quod Prioratus de Lanscevatone et Prior et Canonici ejusdem Prioratus et omnes eorum homines Ecclesie tenure et possessiones sunt sub manu tenemento et proteccione nostra Quare volumus et firmiter precipimus quod Prioratum illum et Priorem et Canonicos omnes dicti Prioratus et omnia sua tam Ecclesiastica Beneficia quam lnica tenementa tanquam dominica nostra propria custodiatis et manu teneatis et defendatis nullam eis injuriam vel molestiam inferentes nec ab aliquo eis inferri permittentes Et si quis eis in aliquo foris facere presumpserit plenarium eis inde justiciam sine dilacione faciatis in omnibus conservantes libertates omnimodas juxta formam Cartarum suarum quas habent de Predecessoribus nostris et de nobis