Charter Document - 03660124
| Charter Number: | 03660124 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Inspeximus |
| Date: | 1268 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis [] Walterus [] Cum Dominus Papa suis Literis nobis dederit in mandatis ut circa Dispensative aut alias plura obtinentes Beneficia Constitucionem Sacri Concilii faceremus observari et nos dilectum filium Stephanum Heym Rectorem Ecclesie de Lanteglos sicut et alios nostre Dioecesis clericos talia Beneficia consimiliter obtinentes ad presenciam nostram faceremus evocari super Beneficiorum hujusmodi retencione Domini Pape Mandato satisfacturos idem Stephanus Dispensacionem felicis recordacionis Alexandri Pape iiii exhibuit in hec verba coram nobis [] Nos igitur inspecta et examinata Dispensacionis hujusmodi Litera quod idem Stephanus prefatas Ecclesias de Lanteglos et Lannived quas tempore impetrate Dispensacionis predicte obtinuit et Ecclesiam de Mahyniet ac Decanatum Ecclesie Sancte Berriane que postmodum est adeptus secundum tenorem sue Dispensacionis nisi aliquid canonicum ei obsistat possit retinere tenore Presencium quantum in nobis est declaramus In quorum testimonium et fidem presenti Scripture sigillum nostrum duximus apponendum Datum iij Idus Aprilis anno domini MCCXLVIIJ
