Charter Document - 03660123
| Charter Number: | 03660123 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Submission |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes Literas inspecturis Johannes de Leycestre Canonicus Saresbiriensis salutem in Domino Noverit Universitas vestra quod super fructibus Ecclesie de Teyntone Exoniensis Dioecesis cum omnibus suis pertinenciis que est Prebendalis in Ecclesia Sarumensis quam aliquando tenui gracie et voluntati Domini Exoniensis Episcopi alte et basse pure et simpliciter omni contradictione in posterum cessante me submitto In cujus rei testimonium sigillum meum Presentibus apposui Et ad majorem horum evidenciam sigilla Dominorum Decani Wellensis Thesaurarii Exoniensis et Magistri Willelmi de la Wyle Canonici Sarumensis Clementis [de Langenforde] Canonici Exoniensis Thome de Bocloude et Petri de Gudeford Canonicorum Criditonie testium ad hoc rogatorum ad instanciam meam insuper sunt appensa Datum apud Clyst Episcopi v Idus Julii MCCLXX quinto
