Charter Document - 03660121

Charter Document - 03660121


Charter Number: 03660121
Cartulary Title: The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Walterus [] Magistro Johannis de Esse [] Orta dudum inter Magistrum Thomam de la Cnolle qui possessioni Ecclesie de Teingtone incumbit ex parte una et David presbiterum ipsius Ecclesie Vicarium ex altera super decimis fabarum et pisorum ipsius Ecclesie quas idem Vicarius ad se pertinere dicebat coram Decano Sarisburiensi auctoritate Apostolica materia questionis et Partibus ipsis bonum pacis affectantibus ac Ordinacioni nostre sponte totaliter et absolute se supponentibus nos Partium quieti prospicere cupientes in negocio ipso taliter duximus ordinandum videlicet quod ipsius Vicarie Taxacione in omnibus aliis sui capitulis rata manente decimas fabarum et pisorum ex curtilagiis quocumque modo excultis seu colendis que extiterunt tempore quo Magister Constantinus de Mildehale Vicarium taxavit eandem provenientes idem Vicarius pure et simpliciter cum integritate percipiat fabarum vero et pisorum decimas ex agricultura in campis provenientes quocumque modo excolantur idem Thomas simpliciter et absolute percipiat hujusmodi quoque fabarum et pisorum decimas ex ortis post idem tempus ad curtilagium redactis provenientes Ordinacioni nostre sub pleniori deliberacione faciende reservamus Quocirca tibi mandamus quatinus Ordinacionem ipsam a Partibus ipsis per te vel per alium inviolabiliter facias observari et attemptata in contrarium a quocumque revocare non omittas contradictores et rebelles per Censuras Ecclesiasticas compescendo Datum [] scilicet in crastino Sancti Martini apud Peynctone