Charter Document - 03660112

Charter Document - 03660112


Charter Number: 03660112
Cartulary Title: The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1267
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes Literas inspecturis Walterus Dei gracia Exoniensis Episcopus salutem in Domino sempiternam Noverit Universitas vestra quod cum Michaelem de la Stane clericum ad Ecclesiam de Rakeneforde vacantem a Philippo de Sideham ipsius Ecclesie vero Patrono presentatum ad ipsam Ecclesiam non admitteremus sicuti nec de jure potuimus propter defectus etatis et literature quos paciebatur ad dicti Patroni presentacionem Magistrum Johannem de Yertecome ad eandem Ecclesiam admisimus et Rectorem instituimus in eadem ita quod ipso cedente vel decedente dictus Michaelem racione prefate Presentacionis quam eidem salvam esse volumus ad dictam Ecclesiam admittatur dummodo dicti defectus vel aliud Canonicum tunc sibi non obsistant [] Datum apud Clist die Lune proxima post Festum Beati Michaelis anno domini MCCLXVII