Charter Document - 03660111

Charter Document - 03660111


Charter Number: 03660111
Cartulary Title: The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1270
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Noveritis quod cum ad presentacionem Domini Johannis de Curtenaye racione Custodie Roberti de Offewelle et terrarum suarum ejusdem Loci Ecclesie ea vice veri Patroni Michaelem le Arcediakene ad Pensionem duarum marcarum in ipsa Ecclesia vacantem cum jure accrescendi sub Titulo Commendacionis dudum admisimus tandem Aleuuredo ipsius Ecclesie Vicario nuper defuncto predictus Robertus ad ipsam Ecclesiam non vacantem Osbertum Giffart presbiterum de facto presentavit nos vero cum dicta Ecclesia non vacaverat predictum Osbertum ad ipsam Ecclesiam non duximus admittendum ad instanciam tamen dicti Rectoris eidem Osberto Vicariam in Ecclesia ipsa ordinavimus in hunc modum videlicet ut ipse Osbertus fructus et proventus percipiat Ecclesie memorate et annuatim reddat predicto Michaeli seu suis procuratoribus centum solidos de bonis ipsius Ecclesie videlicet ad Festum Sancte Andree et ad Festum Invencionis Sancte Crucis equis porcionibus ita quod cedente vel decedente predicto Michaeli eidem Osberto plenum jus accrescat ad ipeam Ecclesiam si quod sibi de jure debeatur [] Datum die Sancti Egidii anno domini MCCLXX