Charter Document - 03660110

Charter Document - 03660110


Charter Number: 03660110
Cartulary Title: The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Presentation
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Walterus miseracione Divina Exoniensis Episcopus dilecto filio Archidiacono Tottonie salutem graciam et benediccionem Quia ad presentacionem Domini Saresbiriensis Episcopi Magistrum Willelmum de la Wyle ad Ecclesiam de Teyntone Regis cum suis pertinenciis ad Prebendam Saresbiriensem sibi collatam spectantem admisimus vobis mandamus quatinus predictum Magistrum Willelmum in corporalem possessionem dicte Ecclesie cum suis pertinenciis receptis Presentibus inducatis salvis nobis et Successoribus nostris jure et consuetudine in eadem sicut in ceteris Ecclesiis nostre Dioecesis [] Datum apud Cumbtone die Jovis proxima ante Pentecosten anno domini MCCLXXV