Charter Document - 03660091

Charter Document - 03660091


Charter Number: 03660091
Cartulary Title: The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1243
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis Sancte Matris Ecclesie filiis ad quos presens Scriptum pervenerit Willelmus miseracione Divina Exoniensis Ecclesie Minister humilis salutem in Domino Noverit Universitas vestra quod cum nobis dilucide constaret Religiosos Viros Abbatem et Conventum Monasterii Beati Nectani de Hertilonde annuam Pensionem quinque marcarum ab antiquo de Ecclesia de Cnudstones continue percepisse nos predicti Monasterii paupertati paterna affeccione levamen adhibere volentes et religionis ipsorum meritum attendentes predictam Pensionem predictis Viris Religiosis sicut hactenus percipere consueverunt in perpetuum percipiendam quantum in nobis est concedimus et auctoritate Episcopali confirmamus In cujus rei testimonium presenti Scripto sigillum nostrum apponi fecimus Datum apud Hertilonde ix Kalendas Septembris Anno Domini MCCXLIIJ et Consecracionis nostre xx