Charter Document - 03660089

Charter Document - 03660089


Charter Number: 03660089
Cartulary Title: The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Resignation
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Walterus Dei gracia [] Magistro Henrico de Bolley Archidiacono Tottonie ac Canonico Glasneye salutem graciam et benediccionem Quia Prepositure Ecclesie Beati Thome Martiris de Glasneya per resignacionem vestram vacanti nichil nisi nudum nomen est hactenus assignatum ac ideo instituere ibidem Prepositum donec eidem Prepositure sit aliquod commodi assignatum distulimus et adhuc differimus illa dilacione pendente vobis quoad correcciones Canonicorum et aliorum Clericorum in dicta Ecclesia Deo serviencium et quoad omnia alia que ad jurisdiccionem spectant predictam Preposituram contingencia committimus vices nostras mandantes ut illam jurisdiccionem per vos vel per alium exerceatis donec pleniori deliberacione habita alio modo super hoc duxerimus providendum Datum apud Glasneyam in crastino Sanctarum Perpetue et Felicitatis anno domini MCCLXXV