Charter Document - 03660087

Charter Document - 03660087


Charter Number: 03660087
Cartulary Title: The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes Literas inspecturis Walterus miseracione Divina Exoniensis Episcopus salutem in Domino sempiternam Etsi cultores in vinia Dei laborantes veraciter sunt permeandi illos tamen in gradu retribucionis ceteris credimus antecellere quos labor prolixior et stipendia longiora fecerunt anteire Cum igitur dilecti filii Magister Henricus de Bollet Prepositus Stephanus Haym Rogerus de Sancto Constantino Nicholaus de Tragoreth Rolandus de Podiford Ricardus Vivian Willelmus de Sancto Justo Robertus filius Roberti Walterus Peverel Walterus Fermesham Durandus Haym Paganus de Liskered et Walterus de Tremur Ecclesie Beati Thome Martiris de Glasneya primi Canonici et ejusdem Loci prime fundacionis participes edificia mansiones pomeria et virgulta de rudi area singulis Prebendis et Canonicis assignata construxerint respectu facultatum opere sumptuoso nos temporalem eorum industriam et laboris prolixitatem retribucione spirituali respicere cupientes accedente ad hoc Decani et Capituli nostri Exonie assensu legitimo tenore Presencium ordinando statuimus et statuendo ordinamus ut predictorun Canonicorum singuli successores futuris temporibus eis succedentibus hujusmodi edificiorum mansionum et virgultorum habitatores octo solidos annuos die obitus singulorum Canonicorum superius expressis nominibus designatorum annuatim persolvant in Capitulo Loci memorati ad eorum obitum perpetuo celebrandum volentes ut quilibet Canonicus duos denarios singuli Vicarii Sacerdotes unum denarium ceteri Vicarii inferioris Ordinis et Clerici obitum solemnitati presentes singulos obolos percipiant annuatim ita videlicet quod quicquid de prefata pecunie summa octo solidorum remanserit in pane pro anima defuncti Canonici cujus obitus celebratur ipso die per visum Prepositi seu Seneschalli ejusdem Loci errogando in usus pauperum distribuatur In cujus rei testimonium presentibus Literis sigillum nostrum duximus apponendum Datum apud Horsleghe die Sabbati proxima post Festum Sancti Luce Evangeliste Anno Domini MCC septuagesimo secundo et Consecracionis nostre quinto decimo