Charter Document - 03660082

Charter Document - 03660082


Charter Number: 03660082
Cartulary Title: The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Excellentissimo Principi et Reverendo Domino suo Domino Edwardo Dei gracia Regi Anglie illustri Domino Hybernie et Duci Aquitanie Walterus miseracione Divina Exoniensis Episcopus salutem in Eo Qui dat salutem Regibus et coronam post triumphum Regie Majestati tenore Presencium significamus quod Willelmus de Crukerne Abbas de Forde Willelmus de Dittone clericus et Agnes de Cruwes nostre Dioecesis propter manifestas eorum contumacias et offensas meritis suis exigentibus Excommunicacionis Sententia per nos sunt innodati ac iidem contemptis Ecclesie clavibus in continua Excommunicacionis Sentencia per quadraginta dies et amplius existentes adhuc animo pertinaci in eadem Sentencia contumaciter dormitare non formidant Cum igitur Ecclesia per se ulterius contra sic rebelles et contumaces nequeat procedere Regiam Majestatem vestram requirimus et rogamus quatinus ad rebelles et contumaces predictos castigandos auxilium brachii secularis secundum regni consuetudinem si placet adhibere dignemini ut iidem rebelles adhibito vestre potestatis auxilio cicius ad Ecclesie redeant unitatem In quorum testimonium excellenti Dominacioni vestre Literas nostras mittimus Patentes Datum Londonie in Festo Pentecostes Anno Gracie MCCLXX sexto