Charter Document - 03660076
| Charter Number: | 03660076 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Release |
| Date: | 1258 - 1269 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Sancte Matris Ecclesie filiis Stephanus permissione Divina Cantuariensis Archiepiscopus tocius Anglie Primas et Sancte Romane Ecclesie Cardinalis salutem in Domino Dignum est ut hiis quorum morum probitas et vite recommendat honestas oportuno tempore impartiatur gracia specialis ut quod eis de jure communi non conceditur ex gracie beneficio valeant optinere Cum igitur dilectus et collateralis clericus noster Walterus filius Petri quedam Beneficia Ecclesiastica optinuerit ante Concilium Generale ut plura cum cura animarum que optinere non possit sine gracia speciali nos nobilitatem bonitatem et scienciam ipsius sicut decet diligencius attendentes auctoritate quam habemus a Domino Papa cum ipso Waltero duximus dispensandum ut unum Beneficium una cum ipsis que habet cui fuerit cura animarum annexa optinere valeat ex nostra Disponsacione retinere In cujus rei testimonium has Literas nostras Patentes sigillo nostro signatas dicto Waltero duximus concedendas Hiis testibus Magistris Stephanus Cantuariensi Archidiacono Waltero de Sumercote Ricardo de Sancto Edmundo Ricardo de Watlintone Roberto de Schotindone Bernardo de Garinge Galfrido de Otteforde laicis Domino Roberto de Mucegros Ricardo de Wyke Petro de Camera et aliis
