Charter Document - 03660060
| Charter Number: | 03660060 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Election |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Exonie et Wintonie Episcopi judices a Domino Papa in negocio Eleccionis super Decanatu Ecclesie Cathedralis Sancti Patricii Dublinensis delegati Venerabilibus Fratribus Fernensi et Ossoriensi Episcopis et discreto viro Abbati Sancti Thome juxta Dubliniam salutem in salutis Auctore Mandatum Domini Pape in hec verba recepimus [] Et quia variis in Regno Anglie prepediti negociis dicti negocii expedicioni et complecioni totaliter intendere non possumus idcirco dictum Eleccionis negocium auctoritate nobis commissa vobis duximus de mandandum et secundum sui tenorem expediendum exequendum et complendum Quod si non omnes hiis exequendis et complendis interesse poteritis duo vestrum nihilominus que premissa sunt exequantur Datum Londonie x Kalendas Novembris Anno Dominice MCCLXXV
