Charter Document - 03660059

Charter Document - 03660059


Charter Number: 03660059
Cartulary Title: The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1260
Date type: Internal, A.D., Episcopal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis [] Walterus Exoniensis Episcopus [] Cum Ecclesia Sancti David de Doddetone olim parochialis dum adhuc parochia ipsa Secularibus coleretur ab incolis dilectis filiis Abbati et Conventui Dunekewille per bone memorie Willelmum Episcopum predecessorem nostrum in proprios usus collata esse diceretur et concessa et nos parochiam nostram sicut ex Officii nostri debito tenemur visitantes inveniremus quod predicti monachi ipsius parochia incolis ejectis fundum ipsum ad propriam redegerunt culturam Divinum Cultum in Ecclesia ipsa subtraxerunt campanas dimiserunt et Fontes Regeneracionis populi Christiani ejecerunt locum ipsum profanando monachos ipsos ad presenciam nostram fecimus evocari super premissis responsuros Sane Abbate et Conventu predictis in presencia nostra constitutis et ex Officii nostri debito an super hujusmodi injuriis quas se commisisse fatebantur competenter satisfacere vellent requisitis finaliter responderunt se monitis nostris et mandatis velle obedire Ordinacioni nostre et gracie se de plano super hiis supponentes eamque observare et nullo umquam tempore contra venire bona fide promittentes Cum igitur Ecclesie nostre Exoniensis jura conservare et subditorum nostrorum animarum saluti providere ac singulorum utilitatibus prospicere teneamur volentes facta predecessorum nostrorum canonica observare sicut a successoribus nostra cupimus observari de consilio et assensu dilectorum filiorum Decani et Capituli nostri Exoniensis in negocio ipso taliter duximus ordinandum videlicet quod Ecclesia ipsa ad insignia Matricis Ecclesie sicut olim fuit restituta et sub debita honestate conservata monachi ipsi in eadem Ecclesia per unum de monachis suis vel per Secularem presbiterum singulis diebus faciant Divina celebrari et omnes proventus et redditus ipsius Ecclesie pleno jure percipiant tanquam suos et siquod onus ordinarium de predicta Ecclesia Exoniensi Ecclesie debeatur vel reddi consueverit solvant annuatim ita tamen quod si terram ipsius parochia vel majorem ejus partem ad dominium vel culturam Secularium Personarum devenire contingat per ydoneum presbiterum Secularem nobis et successoribus nostris presentandum in quem cura animarum canonice transferri valeat eidem Ecclesie deserviatur Statuentes insuper quod si monachi ipsi contra hanc nostram Ordinacionem non observando eam duxerit veniendum si moniti competenter non satisfecerint jure quod in eadem Ecclesia habere se dicunt perpetuo cadant In cujus rei testimonium [] Datum Exonie die Sancte Agathe Virginis Anno MCCLIX et Consecracionis nostre Anno secundo