Charter Document - 03660052
| Charter Number: | 03660052 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Appropriation |
| Date: | 1269 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis [] Eo puriori desiderio studiosius est appetenda concors uniformitas quo deformius caterva nimirum discors per inopia frequenter exorbitans efficere conatur quod non valet sicque evenit ut quas debet laudes non exsolvit Creatori Sane statum Criditonensis Ecclesie in suo ordine olim preclarum et numero decem et octo Canonicorum ordinatum ab antiquo paterna sollicitudine dudum considerantes ipsum ad duodenarium numerum redactum ad eum in quo fuit a diebus antiquis institutus numerum deliberacione provida revocavimus sex Canonicos et totidem Vicarios ibi statuendo ordinantes sicut tunc potuimus ut quilibet dictorum sex Vicariorum viginti solidos annuos per manus Domini sui ejusdem Loci Canonici nomine Vicarie percipiat annuatim licet exinde commode nequeant sustentari Proinde paupertatem Ecclesie predicte subvencionis oculo respicientes parochialem Ecclesiam de Colrigge cujus Advocacionem dilectus filius Johannes Wiger Miles Deo et Ecclesie Sancte Crucis Criditonensis et Vicariis Deo ibidem servientibus nuper contulit intuitu caritatis toti Communitati Vicariorum Loci predicti accedente ad hoc dilectorum filiorum Decani et Capituli nostri Exoniensis assensu legitimo attestacione Scripture presentis appropriamus et eandem cedente vel decedente ipsius Rectore in Nomine Domini pleno jure assignamus perpetuo possidendam salva in ea competenti Vicaria canonice taxanda per nos et successores nostros futuris temporibus conferenda ordinantes ut redditus et proventus antiquorum Vicariorum et singuli viginti solidi annui singulis Vicariis de novo creatis ut supradictum est assignati et prefate Ecclesie de Colrigge redditus et proventus inter prefatos decem et octo Vicarios et eorum successores equaliter annuatim distribuantur in perpetuum Adiciendo quoque statuimus ut prefate Ecclesie Canonici et Vicarii et eorum successores tam nostrum et predecessorum nostrorum quam prefati Johannis Wiger et progenitorum suorum obitum in Ecclesia predicta annuatim faciant sollempniter celebrari decernentes ut nullus deinceps in Ecclesia predicta Vicarius admittatur quousque presentem nostram Ordinacionem quantum in ipso est observare tactis aut inspectis Sacrosanctis juramentum prestiterit corporale In quorum omnium testimonium et fidem presenti Scripture sigillum nostrum duximus apponendum Datum apud Criditoniam iiij Kalendas Augusti Anno Gracie MCC Sexagesimo nono et Consecracionis nostre duodecimo
