Charter Document - 03660050
| Charter Number: | 03660050 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Request |
| Date: | 1278 - 1279 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Nobili viro et amico suo in Christo karissimo Domino Edmundo Comiti Cornubie Walterus mniseracione Divina Exoniensis Episcopus salutem et sinceram in Domino dileccionem Nobilitatis vestre Literas nuper recepimus reverenter quod vos specialem clericum et nuncium missuri estis in Cornubiam in proximo ad complendum et perficiendum formam Pacis nuper inter nos ordinatam de quo gaudemus quia idem affectamus Set ne aliquid intercidat quod dilacionem Pacis merito debeat impedire vel sopita suscitare placeat Nobilitati vestre ad aliquem locum tutum et insignem extra Comitatum Cornubie qui nobis et nostris diversis racionibus merito suspectus existit sicut scitis talem clericum mittere qui discordie suscitator non existat set tranquillitatem vestram et nostram mutua caritate pocius diligat et affectet quam discidiis et Dominorum jacturis impugnari quod observare proponimus pro viribus ex parte nostra Sin autem utile videtur et expediens quod hujusmodi negocium differatur usque post Pascha ut habito adinvicem colloquio personali forma Pacis inter nos inita de consensu unanimi felicem sorciatur effectum Super quibus voluntatis vestre beneplacitum per Presencium bajulum nobis si placet rescribatis Diu valeatis in Domino Jesu Christo
