Charter Document - 03660038
| Charter Number: | 03660038 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Apology |
| Date: | 1275 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presens Scriptum visuri vel audituri quod cum ego Johannes de Bello Prato Miles olim Senescallus Cornubie violencie et dehonestatione presbiteris et clericis in dissipacione parci de Kaergaol Exoniensis Dioecesis facta in crastino Decollacionis Sancti Johannis Baptiste anno Gracie MCCLXX secundo injuriose et violenter illatis interfuissem opem audaciam et comitivam aliis severius delinquendi nequiter prestitissem dictum parcum prosterni precepissem hiis non contentus conspiracionem factam contra Venerabilem Patrem Dominum Walterum Dei Gracia Exoniensem Episcopum Ecclesiam suam et clerum ordinasse et fieri ac ab aliis quibusdam gratis et quibusdam invite approbari procurassem injustam quoque capcionem Magistri Johannis de Esse Officialis Exoniensis ratificatum ipsum ad carcerem duci precipiendo et in carcere diucius detinendo alia insuper intolerabilia dampna et gravamina dicto Domino Episcopo et hominibus suis liberis et villanis in juribus libertatibus wannagiis dominicis injustis capcionibus et detencionibus averiorum suorum ac aliis diversis extorcionibus et gravaminibus intulissem minus juste in ipsius Domini Episcopi prejudicium et Ecclesiastice libertatis lesionem manifestam propter que in sentenciam excommunicacionis majoris incidi ipso facto in qua spreta minicione auctoritate Domini Cantuariensis Archiepiscopi publice et sollempniter pluries mihi facta per biennium et amplius perstiti animo indurato sentenciam ipsam contempnens irreverenter Demum ad cor rediens et reatum meum humiliter et devote recognoscens filiis pacis intervenientibus et salutem anime mee suadentibus corporali juramento prestito de satisfaciendo et parendo mandatis Ecclesie sub debito ejusdem juramenti fideliter promitto dare reddere et solvere eidem Domino Episcopo pro emenda et satisfaccione dampnorum et gravaminum predictorum dicto Domino Episcopo Ecclesie sue Exoniensi in persona sua et nativis suis per me taliter illatorum quadraginta marcas legalium sterlingorum terminis et condicionibus infrascriptis videlicet dabo reddam et solvam eidem Domino Episcopo vel certo nuncio Literas suas Patentes deferenti in Cathedrali Ecclesia Beati Petri Exoniensis in proximo venturo Ferto Sancti Michaelis mensis Septembris centum marcas sine ulteriori dilacione et quolibet subterfugio ita videlicet quod ducente marce tunc restantes et earum solucio sub forma infrascripta in respectum ponantur et nullatenus a me exigantur dummodo erga prefatum Dominum Episcopum et successores suos in causis et negociis Ecclesie devote et fideliter me geram consimiles lesas personas de cetero non ledam nec earum lesioni consenciam nisi vi vim repellendo et cum moderamine inculpate tutele volens si contra fecero et super hiis aut eorum aliquo convictus fuero vel confessus seu delictum meum notorium evidenter appareat ad plenarium solucionem dictarum ducentarum marcarum restancium teneri absolute et per dictum Dominum Episcopum et successores suos per suspensionis excommunicacionis et interdicti sentencias sine in jus vocacione et cause cognicione precise compelli Ad que omnia fideliter facienda et complenda obligo me et omnia bona mea mobilia et immobilia ad quoscumque devenerint et ubicumque inventa fuerint eidem Domino Episcopo Ecclesie sue et successoribus suis usque ad solucionem et complecionem omnium singulorum predictorum que omnia et singula bona predicta a dicto Domino Episcopo Ecclesia sua et successoribus suis predictis recognosco inpignorata esse et ypotecata adeo quod humanitus de me contingente Testamenti mei nulla penitus fiat execucio seu eciam dictorum bonorum meorum ordinacio seu distribucio quousque de predictis quadringentis marcis in forma predicta plenaria satisfactum fuerit eisdem renuncians expresse super omnibus et singulis predictis omni excepcioni cavillacioni appellacioni dilacioni subterfugio privilegio fori et Crucesignatis seu Cruce signandis indulto consuetudine statuto regie prohibicioni et omui juris canonici civilis seu consuetudinarii remedio inpetratis inpetrandis que possent obici contra hoc instrumentum vel factum vel per que effectus presentis obligacionis impediri anulari poterit seu differri Quia vero diversa dampna et injurie dicto Domino Episcopo et ejus Ecclesie per diversos malefactores quorum facta plane de advoco et quos sub hac Pace complecti non intendo multipliciter sunt illata sub debito ejusdem juramenti prestiti bona fide promitto quod contra dictum Dominum Episcopum ad dampna sua recuperanda nullum tuebor aut tueri quoquo modo procurabo set ipsum in juris sui prosecucione fideliter juvabo terras eciam et tenementa redditus custodias possessiones et servicia in lesionem dampnum et prejudicium dicti Domini Episcopi et Ecclesie sue Exoniensis per me seu me procurante quomodo libet lesa seu usurpata in statum pristinum reduci faciam et integraliter restitui pro possibilitate mea procurabo cum effectu Discretos insuper viros infrascriptos scilicet Dominos Willelmum de Boterelle Rogerum de Pridias Radulfum de Arundelle et Hugonem Peverel Milite eidem Domino Episcopo et Ecclesie sue ad observacionem premissorum dedi fide jussores qui se principales constituerunt in solidum debitores in forma que sequitur Nos prenominati presentem obligacionem coram nobis legi et recitari audientes in vulgari ejus tenore plenius intellecto pro Johanne de Bello Prato Milite apud Venerabilem Patrem Dominum Exoniensem Episcopum in prefata pecunie summa ducentarum marcarum tantum et absolute solvendarum terminis prelibatis fide jubemus et ex certa sciencia nos principales constituimus predicto modo et forma debitores renunciantes simpliciter et expresse pro nobis et heredibus nostris omnibus illis juris et facti remediis quibus prefatus Johannes de Bello Prato pro se superius renunciavit In cujus rei testimonium ego Johannes de Bello Prato presenti Instrumento sigillum meum apposui et nos Willelmus Rogerus Radulphus et Hugo predicti in testimonium nostre obligacionis sigilla nostra ex ordine apposuimus Datum apud Lancevatone die Sabbati proxima ante Festum Nativitatis Beati Johannis Baptiste Anno Gracie MCCLXX quinto
