Charter Document - 03660034
| Charter Number: | 03660034 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1277 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Walterus Dei Gracia Exoniensis Episcopus dilectis filiis Decano Exoniensi et Officiali nostro salutem graciam et benediccionem Statuta Canonum eo strictius decet observari quo gravius puniuntur eorum desertores cum super hoc convicti fuerint quoquo modo Cum igitur hiis diebus Domini Cantuariensis Archiepiscopi in partibus nostris immineat Visitacio facienda qui exemplo Sedentis in Trono de Cujus ore gladius procedit bis acutus in execucione Canonum et Conciliorum sine personarum accepcione ut dicitur jam processit in partibus visitatis Quia vero jacilla previsa minus ledere dicuntur nos volentes pocius prevenire quam preveniri in hiis precipue que jam dudum ad aures nostras frequenti fide dignorum relacione pervenerunt videlicet quod Archidiaconi nostri officiales et ministeriales ipsorum subditos suos in exaccione procuracionum a locis non visitatis contra statuta Canonum ac aliis diversis generibus gravaminum que non est dubium Canonicis obviant Institutis graviter opprimere non verentur in animarum suarum periculum et scandalum ac gravamen plurimorum Quorum quidam hujusmodi extorta ac alios redditus suos extra Dioecesim nostram et non in locis quibus tenentur expendunt delicate Et quia quod infirmari potest vel vituperari debet Canone suadente precaveri vobis mandamus in virtute obediencie firmiter injungentes quatinus omnibus Archidiaconis nostris sub pena Canonica denuncietis et denunciari faciatis quod in locis quibus astringuntur resideant ut tenentur officium suum secundum formam Canonum impleturi et de hiis que hucusque per ipsos et suos ministeriales minus perinde contra Canones acta noscuntur satisfacturi sicut Canonicam effugere voluerint ulcionem Denuncietis insuper omnibus subditis Archidiaconorum ipsorum quod cum ad ipsos causa Visitacionis declinaverint eosdem secundum formam Concilii decenter admittant ipsam nullatenus excedendo Denuncietis insuper et denunciari publice faciatis omnibus subditis nostris curam seu administracionem qualemcumque habentibus ut in eorum curis Officiis et Beneficiis sic se habere studeant universi ut soli Deo de eisdem dignam valeant reddere racionem Quid vero super premissis feceritis per Literas vestras Patentes harum seriem continentes citra Festum Sancti Hillarii reddatis cerciores Datum []
