Charter Document - 03660033
| Charter Number: | 03660033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280. |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Composition |
| Date: | 1219 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est amicabilis Composicio facta inter Priorem et Canonicos de Plymtone ex parte una et Priorem et Canonicos de Leghe ex altera parte super controversiis inter ipsos motis coram Venerabili Patre [S]imone Dei gracia Exoniensi Episcopo scilicet cum Prior in Ecclesia de Leghe fuerit eligendus hoc Episcopo Exoniensi debet prenunciari ut in propria persona per se vel per aliquem alium quem voluerit loco sui destinare intersit Eleccioni Similiter Priori de Plymptone debet nunciari ut ipse intersit Eleccioni si voluerit ita tamen quod non habebit vocem in Eleccione nec per Episcopum nec per Priorem impediatur quominus ille Prior constituatur quem eligerint Canonici de Leghe de corpore Ecclesie sue de Leghe Si autem non consenserint in aliquem de gremio Ecclesie sue de Leghe tunc priusquam ad aliquam aliam decurratur Ecclesiam de Ecclesia de Plimptone aliquem sibi eligent in Priorem Si autem non consenserint quod absit in aliquam personam predictarum Ecclesiarum de aliqua Conventuali Ecclesia ejusdem Ordinis et Regulari aliquam idoneam personam in Priorem sibi assument Ex quo autem fuerit ibi Prior secundum supradictum modum electus et per Exoniensem Episcopum confirmatus habeat plenam potestatem Canonicorum recipiendorum et regendorum et plenam administracionem omnium ad Ecclesiam de Leghe pertinencium Preterea Prior de Leghe corriget excessus Canonicorum de Leghe et alia emendabit que fuerint ibidem emendanda cum consensu Canonicorum suorum Si autem tantus et talis fuerit excessus quod absit ut per Priorem et Canonicos de Leghe sine scandalo non valeat emendari tunc Prior et Canonici de Leghe significabunt Priori de Plimtone ut caritative ad Domum eorum veniat consilium eis in corrigendis excessibus impensurus Et per hanc Composicionem sopita sunt omnia litigia inter eos prius exorta et omnes exacciones et contenciones hujusmodi sunt remisse Si non per consilium predictorum excessus in dicta Domo poterint emendari Exoniensis Episcopus qui pro tempore fuerit eos secundum Deum emendabit Acta sunt hec Exonie iiij feria post Festum Sancte Trinitatis Anno Incarnacionis Domini MCC nono decimo presente Domino Exoniensi Episcopo Henrico [de Molesiis] Archidiacono Exonie S[erlone] Archidiacono Tottonie Radulpho Archidiacono Barnastapulie Magistris Ysaac et Johannes Canonicis Exoniensibus et multis aliis
