Charter Document - 03660024

Charter Document - 03660024


Charter Number: 03660024
Cartulary Title: The Register of Walter Bronescombe, Bishop of Exeter, 1258-1280.
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Walterus [] Archidiacono Exonie salutem graciam et benediccionem Etsi sollicitudo omnium Ecclesiarum nostre Civitatis et Dioecesis ad nos pertineat tuicionem Monasterii Prioratus Sancte Marie Magdalene de Barnastapolie diucius vacantis compaciendo in nos ad tempus suscepimus eo libencius quod Prior et Conventus Sancti Martini de Campis Parisius quibus idem Prioratus immediate subjectus esse dicitur magna locorum distancia sejunguntur Cumque dictus Prioratus per defectum boni Rectoris in temporalibus et spiritualibus multipliciter sit collapsus vobis mandamus in virtute obediencie firmiter injungentes quatinus assumptis vobiscum aliqua vel aliquibus autenticis personis Parisius comorantibus prefatos Priorem et Conventum Sancti Martini ex parte nostra moneatis ut infra Kalendas Mai proximo venturas ydoneam personam nobis presentare non differant ad regimen Prioratus antedicti Alioquin ex tunc amplius nostro periculo dissimulare non valentes indemnitati dicte Ecclesie prout Dominus nobis inspiraverit providere et periculis imminentibus obviare curabimus Et qualiter mandatum nostrum fueritis executi per Literas vestras Patentes harum seriem continentibus sigillo vestro et sigillis eorum quos vobis in hac parte duxeritis associandos consignatas infra mensem post recepcionem Presencium nos reddatis cerciores [] Datum Londonie v Kalendas Marcii anno domini MCCLXX quarto