Charter Document - 03640422
| Charter Number: | 03640422 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Furness Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Order |
| Date: | 1228 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos [] Walterus Dei Gratia Eboracensis Archiepiscopus Anglie Prime salutem in Domino Noveritis quod cum super quibusdam ecclesiis Abbati de F[urnesio] et ejusdem loci Conventui coram judicibus a Domino Papa delegatis novissemus questionem dicti Abbas et Conventus unanimi voluntate ecclesias suas de Daltona de Ursewik et de Millum et de Kirkebi cum capellis et pertinentiis precise et absolute nostre commiserunt ordinationi et nos consilio Magistrorum G[alfridi de] Norwico Precentoris Walteri de Taney Archidiaconi Est Riding et J[oh]annis Romani Canonici Eboracensis ita ordinavimus videlicet quod totam Ecclesiam de Dalton cum capellis et omnibus pertinentiis salvo jure Willelmi tunc Vicarii et post ipsius decessum vicariam xv marcarum item totam ecclesiam de Ursewik cum capellis et omnibus pertinentiis salva capella sicut fuit et medietatem ecclesie de Millum dictis Abbati et Conventui usibus propriis retinendas concessimus ita quod ad vicarias predictas cum vacaverint personas idoneas presentabunt Reliquam autem medietatem ecclesie de Millum et totam ecclesiam de Kirkebi cum capellis et omnibus pertinentiis dispositioni nostre reservavimus ita quod de ambabus ecclesie de Millum medietatibus vicaria xv marcarum constituatur cujus vicarii ordinatio ad nos et successores nostros inperpetuum pertinebit salvo jure eorum quoad vixerint qui tunc ecclesias possidebant memoratas Et ut hec nostra Ordinatio perpetue firmitatis robur optineat per scriptum tam sigilli nostri quam Capituli Eboracensis et W[alterus] Archidiaconi Richem[onde] appositione est roboratum Acta mense Maii Anno Domini MCCXXVIII
