Charter Document - 03640420
| Charter Number: | 03640420 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Coucher Book of Furness Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Quitclaim |
| Date: | 1225 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Sancte Matris [] Willelmus Capellanus de Norhampton Vicarius de Daltona salutem in Salvatore omnium Noveritis me resignasse et quietum clamasse Domino Abbati et Conventui de Furnesio annuum redditum dimidie marce [et] unius cribro tritici de quibus per cartam suam annuatim michi tenebantur Et preterea renuntiavi omnibus causis et querimoniis quas habui versus dictos Abbatem et Monachos occasione vicarie de Daltona salvis tamen michi tantum xii marcis argenti annuatim de eadem vicaria quamdiu Magister de Norwiche Officialis Domini Archiepiscopi Ebor vixerit sicut cirographum inter nos super eadem vicaria confectum testatur Et ne ego per aliquam conventionem vel scriptum antiquitatis contra hanc meam quietam clamationem et renuntiationem predictis Abbatem et Monachos super premissis gravare possim in posterum vel vexare presens scriptum sigilli mei impressione corroboravi Facta est autem ista quieta clamatio et renuntiatio ad Ascensionem Domini Anno Gratia MCCXXV Hiis Testibus Michaele de Aldingham Alano de Peningtona []
