Charter Document - 03640419

Charter Document - 03640419


Charter Number: 03640419
Cartulary Title: The Coucher Book of Furness Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1202 - 1260
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes Sancte Ecclesie filii tam futuri [] quod Robertus Clericus Persona Ulverstone totam calumpniam quam habuit de capella de Hoxeta liberam et quietam clamavit et dimisit Abbatie de Furnesio et ecclesie de Daltona perquisita enim rei veritate ab antiquis clericis et laicis jus nullum sibi vel ecclesie sue invenire potuit Hanc tamen capellam de Hoxeta tenebit predictus Robertus de ecclesia et Persona Daltone libere et quiete cum omnibus pertinentiis suis preter corpora cum divisis suis que deferentur ad Daltonam in tota vita sua per recognitionem dimidie libra incensi ad festum Sancti Michaelis et ipse Robertus acquitabit capellam predictam in omnibus et per omnia Teste Decano Adam et toto Capitulo

Source (click image below to view full size)