Charter Document - 03639538

Charter Document - 03639538


Charter Number: 03639538
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1240
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Nouerint vniuersi ad quos presens scriptum peruenerit quod cum controuersia mota esset inter venerabilem patrem dominum Eadmundum archiepiscopum Cantuariensem ex vna parte et dominum Robertum abbatem et conuentum sancti Augustini Cantuarie ex altera vnde placitum motum fuit inter eos in comitatu Cantie per breue domini regis de diuisis de quadam mora in Shirle et quodam brocho in cuius possessione diutina asserebat pars archiepiscopi ipsum et suos predecessores exstitisse parte monachorum id negante et asserente se dictum brochum sicut et aliam partem ipsius que est vicinior boscho ipsorum a longis retro temporibus continue possedisse et moram similiter ad ipsos de iure pertinere sicut per diuisas quondam factas ex precepto regis Iohannis erant docere parati tandem de consilio virorum prudentum predicta controuersia per composicionem amicabilem sic quieuit videlicet quod tota mora predicta dicto domino archiepiscopo et suis successoribus brochum vero prefatum integre abbati et conuentui sancti Augustini in perpetuum permaneat Et ne de loco diuisionis more et brochi predictorum possit in futuro dubitari factum est fossatum continens xij pedes in latitudine inter moram et brochum prescriptum de terra partis vtriusque equaliter Quocienscumque vero terra crescente fossatum illud necesse fuerit renouari vel mundari communibus expensis fiet per balliuos de Audinton et de Snaues Vt autem hec composicio firma et stabilis perpetuis temporibus perseueret sigilla parcium presenti scripto cyrographato alternatim sunt appensa hoc firmiter vtrimque promisso quod dictus archiepiscopus et eius successores in dicto brocho abbas vero et conuentus sancti Augustini in dicta mora nichil iuris de cetero vendicabunt Actum anno Domini mccxl Hiis testibus domino Iohanne episcopo domino R abbate de Begeham magistris R de Abbedon rectore ecclesie de Wyngeham Ricardo de Wich cancellario et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Diplomatics Markup:















Nouerint vniuersi ad quos presens scriptum peruenerit quodnotification cum controuersia mota esset inter venerabilem patrem dominum Eadmundum archiepiscopum Cantuariensem ex vna parte et dominum Robertum abbatem et conuentum sancti Augustini Cantuarie ex altera vnde placitum motum fuit inter eos in comitatu Cantie per breue domini regis de diuisis de quadam mora in Shirle et quodam brocho in cuius possessione diutina asserebat pars archiepiscopi ipsum et suos predecessores exstitisse parte monachorum id negante et asserente se dictum brochum sicut et aliam partem ipsius que est vicinior boscho ipsorum a longis retro temporibus continue possedisse et moram similiter ad ipsos de iure pertinere sicut per diuisas quondam factas ex precepto regis Iohannis erant docere parati tandem de consilio virorum prudentum predicta controuersia per composicionem amicabilem sic quieuit videlicet quodnarration tota mora predictaobject of conveyance particulars dicto domino archiepiscopograntee particulars et suis successoribusgrantee standard brochum vero prefatum integreobject of conveyance particulars abbati et conuentui sancti Augustinigrantee particulars in perpetuum permaneatwords of disposition standard Et ne de loco diuisionis more et brochi predictorum possit in futuro dubitari factum est fossatum continens xij pedes in latitudine inter moram et brochum prescriptum de terra partis vtriusque equaliterland extent Quocienscumque vero terra crescente fossatum illud necesse fuerit renouari vel mundari communibus expensis fiet per balliuos de Audinton et de Snauesclausulae Vt autem hec composicio firma et stabilis perpetuis temporibus perseueret sigilla parcium presenti scripto cyrographato alternatim sunt appensa hoc firmitersealing clause standard vtrimque promisso quod dictus archiepiscopus et eius successores in dicto brocho abbas vero et conuentus sancti Augustini in dicta mora nichil iuris de cetero vendicabuntclausulae Actum anno Dominidate clause standard mccxldate clause particulars Hiis testibuswitness clause standard domino Iohanne episcopo domino R abbate de Begeham magistris R de Abbedon rectore ecclesie de Wyngeham Ricardo de Wich cancellariowitness clause particulars et aliiswitness clause standard

Names Markup:




Nouerint vniuersi ad quos presens scriptum peruenerit quod cum controuersia mota esset inter venerabilem patrem dominum Eadmundum archiepiscopum Cantuariensem ex vna parte et dominum Robertum abbatem et conuentum sancti Augustini Cantuarie ex altera vnde placitum motum fuit inter eos in comitatu Cantie per breue domini regis de diuisis de quadam mora in Shirle et quodam brocho in cuius possessione diutina asserebat pars archiepiscopi ipsum et suos predecessores exstitisse parte monachorum id negante et asserente se dictum brochum sicut et aliam partem ipsius que est vicinior boscho ipsorum a longis retro temporibus continue possedisse et moram similiter ad ipsos de iure pertinere sicut per diuisas quondam factas ex precepto regis Iohannis erant docere parati tandem de consilio virorum prudentum predicta controuersia per composicionem amicabilem sic quieuit videlicet quod tota mora predicta dicto domino archiepiscopo et suis successoribus brochum vero prefatum integre abbati et conuentui sancti Augustini in perpetuum permaneat Et ne de loco diuisionis more et brochi predictorum possit in futuro dubitari factum est fossatum continens xijnumeral pedes in latitudine inter moram et brochum prescriptum de terra partis vtriusque equaliter Quocienscumque vero terra crescente fossatum illud necesse fuerit renouari vel mundari communibus expensis fiet per balliuos de Audinton et de Snaues Vt autem hec composicio firma et stabilis perpetuis temporibus perseueret sigilla parcium presenti scripto cyrographato alternatim sunt appensa hoc firmiter vtrimque promisso quod dictus archiepiscopus et eius successores in dicto brocho abbas vero et conuentus sancti Augustini in dicta mora nichil iuris de cetero vendicabunt Actum anno Domini mccxldate Hiis testibus domino Iohanne episcopo domino R abbate de Begeham magistris R de Abbedon rectore ecclesie de Wyngeham Ricardo de Wich cancellario et aliis