Charter Document - 03634526

Charter Document - 03634526


Charter Number: 03634526
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1190
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis in vigilia sancti Andree apostoli apud Berenteford anno regni regis Ricardi ij coram Gilberto episcopo Roffensi et Hugone Pippard et Simone de Pateshell[] iusticiis domini regis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Aldwinum Malrok et Edildam vxorem suam et Adam de Cherringes de xiij acris terre Warland[] in Tenigfald et de bosco ad eandem terram pertinente et de ceteris pertinenciis eiusdem terre quas predictus Aldwinus et Edilda vxor eius clamauerunt versus eundem Adam et vnde recognicio summonita fuit inter eos in prefata curia domini regis scilicet quod idem Adam dimisit eis prefatam terram cum bosco [] pertinenciis exceptis hiis hominibus videlicet Rogero Teyll Iohanne de Tenigfald et Liuiua relicta Wyberti de Rotindoun[] et pueris suis et seruiciis eorum de terris quas ipsi tenent de predicto tenemento tenend hereditario iure de se et heredibus suis in perpetuum per liberum seruicium x solidorum per annum reddendorum ad quinque terminos per annum scilicet ad festum sancti Thome apostoli ij solidos et ad Pascha Floridum ij solidos et ad Pentecosten ij solidos et ad festum sancti Iohannis Baptiste ij solidos et ad festum sancti Michaelis ij solidos et ad Natale dabit iiij gallinas et ad Pascha l oua Et predictus Adam et heredes sui acquietabunt prefatam terram cum omnibus pertinenciis suis versus curiam de Lenham de iij solidis et j d per annum Prenominatus vero Aldwinus et Edilda vxor sua et heredes eorum acquietabunt prefatam terram cum pertinentibus omnibus de omnibus aliis seruiciis et consuetudinibus que inde debentur prefate curie de Lenham et domino regi et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis in vigilia sancti Andree apostoli apud Berenteford anno regni regis Ricardi ijdate coram Gilberto episcopo Roffensi et Hugone Pippard et Simone de Pateshell[] iusticiis domini regis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Aldwinum Malrok et Edildam vxorem suam et Adam de Cherringes de xiijnumeral acris terre Warland[] in Tenigfald et de bosco ad eandem terram pertinente et de ceteris pertinenciis eiusdem terre quas predictus Aldwinus et Edilda vxor eius clamauerunt versus eundem Adam et vnde recognicio summonita fuit inter eos in prefata curia domini regis scilicet quod idem Adam dimisit eis prefatam terram cum bosco [] pertinenciis exceptis hiis hominibus videlicet Rogero Teyll Iohanne de Tenigfald et Liuiua relicta Wyberti de Rotindoun[] et pueris suis et seruiciis eorum de terris quas ipsi tenent de predicto tenemento tenend hereditario iure de se et heredibus suis in perpetuum per liberum seruicium xnumeral solidorum per annum reddendorum ad quinque terminos per annum scilicet ad festum sancti Thome apostoli ijnumeral solidos et ad Pascha Floridum ijnumeral solidos et ad Pentecosten ijnumeral solidos et ad festum sancti Iohannis Baptiste ijnumeral solidos et ad festum sancti Michaelis ijnumeral solidos et ad Natale dabit iiijnumeral gallinas et ad Pascha lnumeral oua Et predictus Adam et heredes sui acquietabunt prefatam terram cum omnibus pertinenciis suis versus curiam de Lenham de iijnumeral solidis et jnumeral d per annum Prenominatus vero Aldwinus et Edilda vxor sua et heredes eorum acquietabunt prefatam terram cum pertinentibus omnibus de omnibus aliis seruiciis et consuetudinibus que inde debentur prefate curie de Lenham et domino regi et aliis