Charter Document - 03633551
Charter Number: | 03633551 |
---|---|
Cartulary Title: | The Register of St. Augustines Abbey Canterbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1194 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Cantuariam die Veneris proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi vj coram domino Gilberto Roffensi episcopo et Osberto filio Heruei et magistro Radulfo de sancto Martino et magistro Simone de Scall[] et Willelmo de Auberuill[] iusticiis domini regis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Ricardum de Garwintun[] petentem et abbatem et conuentum sancti Augustini tenentes de aduocacione capelle de Garwintun[] vnde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Ricardus totum ius et clamium quod clamauit in aduocacione prefate capelle quietum clamauit predicto abbati et conuentui ecclesie sancti Augustini de se et de heredibus suis in perpetuum Et idem abbas et conuentus concesserunt prefato Ricardo et heredibus suis diuinum officium celebrari per tres dies in septimana in prefata capella per sacerdotem de Litleburne
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Cantuariam die Veneris proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Ricardi vjdate coram domino Gilberto Roffensi episcopo et Osberto filio Heruei et magistro Radulfo de sancto Martino et magistro Simone de Scall[] et Willelmo de Auberuill[] iusticiis domini regis et aliis fidelibus domini regis tunc ibidem presentibus inter Ricardum de Garwintun[] petentem et abbatem et conuentum sancti Augustini tenentes de aduocacione capelle de Garwintun[] vnde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Ricardus totum ius et clamium quod clamauit in aduocacione prefate capelle quietum clamauit predicto abbati et conuentui ecclesie sancti Augustini de se et de heredibus suis in perpetuum Et idem abbas et conuentus concesserunt prefato Ricardo et heredibus suis diuinum officium celebrari per tres dies in septimana in prefata capella per sacerdotem de Litleburne