Charter Document - 03633546

Charter Document - 03633546


Charter Number: 03633546
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202
Date type: Internal, A.D., Calendar, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Vniuersis sancte matris ecclesie filiis Selfridus Dei gracia ecclesie Cicestrensis episcopus secundus et l[] precentor et s[] archidiaconus eiusdem ecclesie salutem in Domino Facta nobis a domino papa Innocencio tercio commissione cause que vertebatur inter abbatem et conuentum sancti Augustini Cantuarie et Thomam capellanum rectorem ecclesie de Ywede super quibusdam decimis de Coleslonde quas tenuit Theobaldus clericus de Ticheseie et quas predictus abbas et conuentus ad se pertinere dicebant partibus coram nobis constitutis in hunc modum tandem tota lis sopita est videlicet Thomas capellanus de Ywede ius predictorum abbatis et conuentus de predictis decimis coram nobis et multis aliis in iure recognouit easque in manibus nostris resignauit et vniuerso iuri quod in predictis decimis dixerat se habere quantum in se fuit in perpetuum renunciauit Hanc igitur resignacionem coram nobis factam in iure solemniter autoritate domini pape qua in predicta causa functi sumus huic veritati testimonium perhibentes presentis scripti nostri munimine corroborauimus Facta est autem hec renunciacio anno ab Incarnacione Domini mccij pridie idus Nouembris scilicet in crastino sancti Martini in ecclesia sancte Fidis Cicestrie

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Vniuersis sancte matris ecclesie filiis Selfridus Dei gracia ecclesie Cicestrensis episcopus secundus et l[] precentor et s[] archidiaconus eiusdem ecclesie salutem in Domino Facta nobis a domino papa Innocencio tercio commissione cause que vertebatur inter abbatem et conuentum sancti Augustini Cantuarie et Thomam capellanum rectorem ecclesie de Ywede super quibusdam decimis de Coleslonde quas tenuit Theobaldus clericus de Ticheseie et quas predictus abbas et conuentus ad se pertinere dicebant partibus coram nobis constitutis in hunc modum tandem tota lis sopita est videlicet Thomas capellanus de Ywede ius predictorum abbatis et conuentus de predictis decimis coram nobis et multis aliis in iure recognouit easque in manibus nostris resignauit et vniuerso iuri quod in predictis decimis dixerat se habere quantum in se fuit in perpetuum renunciauit Hanc igitur resignacionem coram nobis factam in iure solemniter autoritate domini pape qua in predicta causa functi sumus huic veritati testimonium perhibentes presentis scripti nostri munimine corroborauimus Facta est autem hec renunciacio anno ab Incarnacione Domini mccij pridie idus Nouembris scilicet in crastino sancti Martinidate in ecclesia sancte Fidis Cicestrie