Charter Document - 03633544

Charter Document - 03633544


Charter Number: 03633544
Cartulary Title: The Register of St. Augustines Abbey Canterbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1186
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Rogerus Dei gracia abbas sancti Augustini Cantuarie eiusdemque loci conuentus vniuersis Dei fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem in Domino Nouerit vniuersitas vestra quod nos quasdam decimas quas racione ecclesie de Meddelt[] habuimus intra parochiam de Bobbinges concessimus Agneti priorisse sancte Sexburge de Scapeia et conuentui eiusdem loci tenend in perpetuum de beato Augustino et de nobis reddendo inde nobis singulis annis decem solidos sterlingorum in duobus terminis anni scilicet in die Natalis Domini v solidos et in Natiuitate sancti Iohannis Baptiste v s Hec igitur sunt decime Decime scilicet Wiberti filii Godelief decime Walteri filii Iohannis et decime Gregorii super quibus questio fuit aliquando inter Willelmum de Tigeseye et Osbernum personam ecclesie de Bobbinges et lis mota et transactio demum facta et decimas istorum hamellorum Walmeld Tarmeld Elingeshamme Berkineshamme Wlsieshamme Omnes autem domini focorum qui sunt siue erunt in fundis ex quibus surgunt iste decime siue fuerint vxorati siue non singulis annis ter requirent matricem ecclesiam de Middelton cum oblacionibus suis secundum facultatem suam et secundum quod eis Deus inspirauerit scilicet in die Natalis Domini et in die Purificacionis beate Marie et in die Pasche Et vbi viri non fuerint vidue siue puelle si fuerint loco dominorum eodem modo vt de iure dictum est ecclesiam de Middelton requirent Hec conuencio facta est anno ab Incarnacione Domini mclxxxvj Hiis testibus magistro Radulfo tunc vicearchidiacono et Laurencio socio eius et Iohanne capellano sanctimonalium de Ward[] []

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Rogerus Dei gracia abbas sancti Augustini Cantuarie eiusdemque loci conuentus vniuersis Dei fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit salutem in Domino Nouerit vniuersitas vestra quod nos quasdam decimas quas racione ecclesie de Meddelt[] habuimus intra parochiam de Bobbinges concessimus Agneti priorisse sancte Sexburge de Scapeia et conuentui eiusdem loci tenend in perpetuum de beato Augustino et de nobis reddendo inde nobis singulis annis decem solidos sterlingorum in duobus terminis anni scilicet in die Natalis Domini vnumeral solidos et in Natiuitate sancti Iohannis Baptiste v snumeral Hec igitur sunt decime Decime scilicet Wiberti filii Godelief decime Walteri filii Iohannis et decime Gregorii super quibus questio fuit aliquando inter Willelmum de Tigeseye et Osbernum personam ecclesie de Bobbinges et lis mota et transactio demum facta et decimas istorum hamellorum Walmeld Tarmeld Elingeshamme Berkineshamme Wlsieshamme Omnes autem domini focorum qui sunt siue erunt in fundis ex quibus surgunt iste decime siue fuerint vxorati siue non singulis annis ter requirent matricem ecclesiam de Middelton cum oblacionibus suis secundum facultatem suam et secundum quod eis Deus inspirauerit scilicet in die Natalis Domini et in die Purificacionis beate Marie et in die Pasche Et vbi viri non fuerint vidue siue puelle si fuerint loco dominorum eodem modo vt de iure dictum est ecclesiam de Middelton requirent Hec conuencio facta est anno ab Incarnacione Domini mclxxxvjdate Hiis testibus magistro Radulfo tunc vicearchidiacono et Laurencio socio eius et Iohanne capellano sanctimonalium de Ward[] []